Volltext: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Prima. re oblato, toleranter patiatur? Vtique Pindarus in Olympijs ode 3. ſub fin. aquæ primas conceſſit, eamque præſtantiſſimam dicens cum
auro inter poſſeſſiones maxime venerabili comparauit

ἀριςέυ{αι} με\‘ν ὕδωρ, ΚΤεάνων
δὲ Χρυσὸς ἀδοιέςατον.

perinde quaſi a qua elementorum obtineret principatum, quem au-
ro metalla reliqua detulerunt. Nos certè nunc aduectam ex Medoa-
co aquam in domeſticas ciſternas infundendam aureo nummo no-
ſtrate in ſingulas cymbas a quæ plenas erogato, mercari cogimur.

Subridens, & feſtiua comitate condiens grauitatem Gradonicus
ait; Equidem à litibus abhorrens, & amicitias expetens, colenſque,
pro Aqua ſtare deberem; quandoquidem Empedocles (Plutarcho
teſte lib. de Primo Frigido) Ignem *litem pernicioſam*; Aquam verò
*Amicitiam vehementem* appellauit. Cum verò quæ noſtram hanc
vrbem circumuallant aquæ, tantum inuehant diuitiarum, quan-
tum vix ex reconditis auri argentique venis effoderetur, illas,
quamuis ſale refertas, non ſolùm cum auro conferendas, vt vult
Pindarus, ſed planè aureas facilè quis dixerit: Attamen neſcio quo
impulſu mihi videor ad Ignem Aquæ præponendum procliuior; Nam & luminis ſuauitas allicit, & caloris vis confidentiam fouet; quin Promethei monitum timeam, quo Satyrum ignem primò ſibi
viſum amplecti volentem, & oſculari, abſterruit,

Barbam, caper, tuam deflebis protinus
Tangentem adurit ignis.

vt eſt apud Plutarchum lib. de cap. ex hoſt. vtilit. Ego ſanè, ſi pu-
gnandum eſſet, pro focis potiùs, quàm pro puteis, decertarem, vt
ignem in altiſſimo dignitatis gradu ſupra cætera elementa colloca-
rem. Neque deeſſet Philoſophi ſuffragium aduersùs Poetam; Pinda-
ro enim opponerem eumdem Plutarchum, qui Igni primas dare
non dubitauit in eo libro, cui titulum fecit, *Aqua-ne? anignis? vti-*
*lior fit*. Quod ſi quis fortaſſe Lemnios Vulcanum vt præcipuum
Deum colentes (teſte Lactantio lib. 1. Diu. Inſtit. cap. 15. , & Solino
cap. 21.) derideat; arguendus certè non videtur Cicero, à quo Vulca-
num inter Maiorum Gentium Deos cum Apolline, Ioue, Neptuno,
Marte, & Mercurio recenſeri memini; cum eæ ſint, quæ ab Igne pro-
ueniunt vtilitates, vt hic inter prima mundanorum corporum ele-
menta nulli de nobilitate concedat.

Tum verò Dandulus. Satis ſcio Perſas multo cultu Ignem ſa-

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer