Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Calore. contingat rarefactio, quam Philoſophicam vocant, non magno-
pere noſtra iutereſt; ſatis enim habemus, ſi irrumpentibus & agi-
tatis igniculis incaleſcat humor, qui & aliquando igni admotus
feruet ebulliens, & in fumum abit adeò vrentem, vt non ſolùm con-
cluſę vitreis vaſculis herbæ exudent liquorem, verùm etiam eodem
illo fumo per tubi anguſtias erumpente redigi in calcem valeat Cor-
nu Cerui.

Grad. Non in ſolo igitur hypocauſti aëre igniculos agitatos ir-
repere ſenſim in expoſiti laticis particulas dicendum videtur, ſed
vt à ſubiectis aut circumpoſitis prunis in ahenum, fictilemue ollam
penetrare igniculos, immiſceri liquori, partes omnes agita-
re vehementiùs, bullas excitare, ex ijfque erumpere in
fumum ſecum pariter rapiendo attenuatas liquoris parti-
culas.

Dand. De hoc nullus mihi relinquitur dubitandi locus. Si enim
Alabaſtri fruſtum in mortario contuſum, atque in tenuiſſimum
puluerem (vulgus *Impalpabilem*, Chymiſtæ *Alchool* dicerent)
redactum, & pollinario cribro tranſmiſſum, vaſi ferreo aut cu-
preo immittas, cui ignis ſubiectus ſit primùm quidem lentus,
deinde gradatim auctus, ita puluiſculis immiſcentur igniculi, vt
quid fiat ex illis quaſi fluidum, & liquorem motu imitetur, ſi vas
inclinetur in latus; nihil tamen humoris ibi deprehenditur. Qua-
propter igniculos per vaſis meatus irrepere vix negari à quoquam
poteſt.

Grad. Id ſi ita eſt, per omnìa permeent & tranſeant igniculi,
neceſſe eſt, per æs, per lapidem, per vitrum, quod tamen minimè
poros admittere conſtans eſt plurimorum opinio.

Maur. Quod quidem ad vitrum ſpectat (ex quo vtpote perſpi-
cuo facilis eſt de cœteris coniectura) maiores omni exceptione te-
ſtes qui ſe vidiſſe aſſerunt, producere poſſem: ſed leui ſumptu,
nec multo labore vobis ipſis experimentum capere licebit. Vi-
tream phialam (quæ tamen nulli adiecto pedi in@itatur) aquâ ex
puteo aut ex fonte hauſtâ replete, eamque candentibus carboni-
bus imponite: vbi illa ſatis incaluerit, tum follium flatu cineres
ex prunis decutite, ipſaſque aſſiduo flatu vrgete: demum flam-
mulas per aquam aſcendentes conſpicietis, quæ vobis vberiorem
philoſop handi materiam ſuppeditabunt. Quod ſi fortè ſuſpice-
mini, an flammulæ aſcendentes ſint, an verò rutilantium pruna-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer