Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Calore. ſtens poſt pluuiam. Quapropter me haud temerè opinari cenſerem
exiſtimantem ita conſpicuis humorum particulis igniculos immi-
ſceri, vt, dum eorum agitatione minores aliquæ particulæ, ex qui-
bus maiores conſtant, commouentur, & quodammodo detor-
quentur, atque luxantur, quaſi reflexis per vim vncinulis ſol-
uatur arcta illarum compages, & à cœteris, quibus cohærebant,
abſtrahantur, locumque ampliorem liberiori plurium igniculo-
rum agitationi reliquentes, molem præſeferant maiorem. Vbi
verò nullis in auolantium locum ſuccedentibus igniculis, reliquo-
rum vis imminuta non omnino repugnare valet virtuti elaſticæ
reparantium ſibi priſtinam figuram corpuſculorum, quæ vncina-
ta hamataque eſſe Natura voluit; illi primùm minùs celeriter
agitari; poſtmodum paulatim inter anguſtias concludi, quas per-
rumpere nequeant; demum maximâ ſaltem ex parte omnino ex-
trudi. Ex quo fit humorem, ſenſim cohibitâ igniculorum agi-
tatione, frigeſcere, iterum concreſcere, & in antiquam molem
atque formam redire poſſe, niſi eius particulæ, dum vapor erant,
diſiectæ fuerint, & aliæ aliò diſſipatæ: ἡ γὰρ ἀτμὶς ὕδατος διάκρσίς
ἐςι. *Vapor enim aquæ diſgregatio eſt*, ait Ariſtoteles lib. 1. Me-
teor. cap. 3. ad med. ſeu apud latinos ſumma 1. cap. 4. ſub init. Non
itaque igniculus ſicut lima abradit particulas liquorum, ſed eas per-
uadens ſe illis immiſcet, atque à cęteris auulſas diſtrahit, alias qui-
dem faciliùs, alias verò difficiliùs, prout illæ ſe detorqueri ac reflecti
patiuntur.

Grad. Illabuntur hæc ſanè cum ſuauitate, animumque ti tillant,
dum rem quaſi ob oculos ponere videntur: ſed neſcio quomodo
iam tum à primis Philoſophiæ rudimentis omnia ſuſpecta habere
cępi, quæ velleuiter antiquiorum Philoſophorum placita redole-
rent. Idcirco non ſinè cunctatione in hanc deſcendo ſententiam, vt
humoris à calore in vaporem attenuati raritatem tribuam immiſ-
ſioni igniculorum in diſgregatas eiuſdem humoris particulas: quaſi corpus aliquod rarum fieri nil aliud eſſet, quàm illud
alienis corpuſculis confertum intumeſcere, ijſdem verò expreſſis
denſari.

Dand. Optimo iure commoueris aduerſùs eos, qui aliquid ea-
tenus rarum fieri exiſtimant, quatenus extranea corpuſcula in-
trà poros admittens intumeſcit: nam & arida gleba cœleſtes aquas
ſorbens inflatur, & panis fruſtulum vino imbutum turgeſcit; ne-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer