Diſſertatio Quinta.
euaneſcens in auras abit, quia particulæ volatiles ab igni-
culis excitatæ atque agitatæ, leuiſſimâ vi inuicem diuel-
luntur.
Grad. Haud dubium, quin aliqui liquores præ alijs faciliùs ſol-
uantur in halitum calore vrgente: ſed id contingere ex igniculo-
rum ſeſe agitantium impulſione particulas ſenſim abſtrahente, pe-
rinde quaſi ac cum adducta reductaque lima chalybem, aut ferrum,
aut argentum, in ſcobem comminuit, non vnâ omnes voce, & con-
ſenſu, approbabunt.
Dand. Multo ambitioſiùs philoſopharemur, quàm veritatis
amor poſtulat, ſi omnium aſſenſionem atque approbationem qua-
ſi iuſtam ac debitam expectaremus. Satis eſt, ſi, qui nobis in re-
rum Phyſicarum inueſtigatione Phyſicè progredientibus, quà lux
aliqua veritatis affulget, adhærere voluerint, nihil præiudicati
afferant. Cœterùm ſicut ab animis conſuetudine imbutis peten-
dum non eſt veritatis conſilium, ita eos approbatores fruſtra ſpe-
raremus, qui certis quibuſdam deſtinatiſque ſententijs quaſi addi-
cti, & conſecrati, vni philoſophandi methodo ancillantur, aut
abſtractis ratiocinationibus ſe iamdudum mancipârunt. Quam
indicaſti, Gradonice, igniculorum cum limâ comparationem,
non omnino probo: ſi enim igniculi inciderent in corpus ita in
ſuas omnes minimas particulas diſſolutum, vt nullo planè nexu,
neque inuicem, neque cum alijs interiectis, copularentur, fortaſ-
ſe ex illorum agitatione diſſiparentur particulæ, quemadmodum
arida & minuta pulueris granula vento etiam leniter flanter diſij-
ciuntur: ſic, vt ego quidem arbitror, ſummo viatorum incom-
modo, æſtiuo ſolis calore excitantur minutiſſimi viarum puluiſcu-
li. Verùm vix aliquid huiuſmodi habemus, immo fortaſſe ne
vix quidem, quod in omnia ſua minima Phyſica comminutum,
nihil admiſtum habeat extrarium, cui coagmententur plura mi-
nima ad molem aliquam conflandam, aut (ſi quid id genus apud
nos omnino ſincerum reperitur) ea ſit minimarum particularum
figura, vt nulla ſint corpuſcula curuata, & quaſi adunca, quæ
ſe viciſſim apprehendant. Certè in liquoribus, nec ijs tantùm,
quos compoſitos nouimus admiſtum habere ſalem, vt in melicra-
to aut oxyſaccharo, ſed quos maximè ſimplices habemus, vt in
aquâ, particulas aliquantulum cohærere indicat gutta ex depleto
vaſe pendens, aut in globulum conformata herbarum folijs inſi-