Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Quinta. ſenſibus; in explicatione tamen Naturæ (*in qua ineſt in ſatiabilis*
*quædam è cognoſcendis rebus voluptas*, vt aiebat Cicero lib. 4. de
Fin. in qua vna, confectis rebus neceſſarijs, vacui negotijs, ho-
neſtè ac liberaliter poſſumus viuere) ita ſenſibus fidem ſinè ratione
habere non debemus, vt neque rationes ſinè ſenſibus exquiramus. Quapropter optimè monuit Ariſtoteles Metaph. lib. 2. ſub finem. {τὴυ}
ἀκριβολογίαν τ{ὴυ} μαθηματικ{ὴυ} ὁυκ ἐν ἀπασ ιν ἄπ{αι}τητέον ἀλλ’ ἐν τοῖς
μὴ έχουσιν ὕλ{ηυ}. διόπερ ὀυ φυσικὸς ὁ τρώπος. ἅπασα γὰρ ἴσως ἡ
φύσις ἔχ{ει} ὕλ{ην}. *Exacta determinatio mathematica non eſt in*
*omnibus exigenda, ſed in ijs, quæ materiam non habent. Quare*
*modus non eſt naturalis; omnis enim pariter natura habet mate-*
*riam. * Idcirco in rerum corporatarum contemplatione orationem
ad vulgarem popularemque ſenſum accommodatam minimè reij-
ciendam duco: Sienim Phyſicè philoſophari volumus, conſenta-
neum eſt ea animis effingi noſtris, quæ à ſenſibus tradita ſunt, at-
que impreſſa, & ex his quæ manifeſta ſunt, paulo occultiores,
penitiuſque abditas rerum proprietates indagare. Quid eſt, quod
liquenti & fuſo metallo ſi inijciatur eiuſdem ſpeciei metallum ſo-
lidum, hoc innatat? Certè metallum fuſum, vbi refrixerit, mi-
norem in molem cogitur: ſi verò maior eſt moles metalli fuſi,
quàm ſolidi, hoc, vtpote ſecundùm ſpeciem grauius, demergi
in illo oporteret. Niſi fortè dicamus igniculos metallo liquenti im-
miſtos grauiores eſſe, & molem illam liquentem eſſe ſimplici me-
tallo grauiorem, ſicut aqua limoſa grauior eſt quàm clara & lim-
pida. Satisigitur conſtare videtur, ita validè in liquente metal-
lo igniculos agitari, vt ſuo motu repugnent, ne ſolidi metalli
grauitas deorſum vrgens deprimatur, atque immergatur. Neque
ſolùm quæ manifeſtè calida ſunt, agitantur, verùm etiam aliqua
ſunt, quæ tandiu calida ſentiuntur, quandiuagitantur. Præcla-
rum huiuſce rei argumentum ſuppeditare poteſt nitrum, quod pla-
cet afferre ipſis verbis Boyle in Tentamine circa partes Nitri ſect. 13. Illud profectò, inquit, nemo inficiabitur, ſenſibus externis
Nitrum apprimè frigidum videri: & tamen huiuſce Corporis tam
vſquequaque frigidi partes (verbi gratia, Spiritus & Alcali, quo-
rum poſterius Chymiſtis nihil aliud ſignificat, quàm quiuis Sal
vſtione productus) inter ſe commiſtæ, nullâ interpoſita morâ, ſeſe
inuicem agitant, cientque vehementer. Nota loquor: Cum ego
hoc experimentum agerem, tantos feruores dabant, vt phialam

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer