Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Calore. cap. 5. habetur, *Qui ab arte ad opus adhibetur ignis, ipſius ope-*
*ris pars non eſt; at qui in naturâ habetur calor, diffuſus per ip-*
*ſum opus eſt, atque vnâ cum cœteris ſubſtantiam eius explet: Et*
*nulla in hoc difficultas eſt. proximè autem ſuperiùs dixerat. Siue*
*igitur ſeparatio ſit, ſiue attenuatio, ſiue aliud quodcunque ſint ca-*
*lefactio & ignitio, differentia certè ſortientur opera, pro modo*
*tali calore vtentium. Differentia tamen artis ad Naturam eſt; *
*nam illa, tanquam inſtrumento, calore vtitur; bæc & vt instru-*
*mento, & vt materiâ. *

Maur. Sed & hoc addendum eſt (quandoquidem hìc nobis de
Calore, quem Formalem ſeu Actualem vocanr, quo ſcilicct quid
incaleſcere dicitur, ſermo eſt, non autem de ijs, quæ Virtua-
liter Calida cenſentur, quia quadam calefaciendi virtute pollent,
ſi proritentur, quamuis nullum tangenti calorem impertiri vi-
deantur, (de quibus nobis erit aliàs opportuniùs diſſerendum) quod
Caloris complicatam notionem euoluere non poſſumus, quin ìn-
genitam ipſorum igniculorum, ſiue Spirituum commotionem in-
telligamus. Quamobrem ſi Motum inter Accidentia referri ne-
mo negat, Calori verò, quà Calor eſt, inſita eſt commotio & agitatio, conſequens eſt, vt inter Accidentia Calor recenſeatur. Quemadmodum enim ferrea lorica ad Accidentium genus perti-
nere nequit, niſi militis pectori admoueatur, quem loricatum con-
ſtituat; ita quoquè ſopiti igniculi, atque deſides Spiritus, à Quali-
tatis & Caloris notione abſunt; neque quicquam incaleſcere ex ijs
antè dicitur, quàm agitari incipiant.

Grad. Hæc Spirituum atque Igniculorum agitatio ſi nobis in-
noteſceret (nec diffiteor) ſatis commodè atque probabiliter ca-
loris proprietates explicaremus. Verùm, quamuis flammam tre-
mulam ſubuolare in cœlum videamus, & in ardentibus carboni-
bus, excuſſo cinere, nictationem quandam, quaſi ignìculi hùc
illùc diſcurrerent, obſeruemus, anceps tamen hæreo, vtrùm
quid ſimile omnibus, quæ ſinè luce incaleſcunt, contingat, in
quibus nullus eſt conſpicuus motus: ſubuereor ſcilicet, ne
fortè videar nimis craſſam philoſophandi rationem ſectari,
ſi calorem gigni, nihil eſſe dixero, quàm ſpiritus agi-
tari.

Dand. Abducenda quidem eſt non rarò acies mentis à con-
ſuetudine oculorum, ſi ratio ſuadeat ſeuocare intelligentiam à

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer