Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Quinta. fect. 23. quæſt. 22. quærens, Cur Saleliquari ocyùs aquâ ſalſâ, quàm
dulci poſſit, priùs definit liquefactionem, & ait, Eliquari non
aliud est, niſi ab humore. caloreue ſubeunte reſolui, & dirimi ita,
vt liquidum ſit: eliquare autem nequeunt, quæ uel ſubire omni-
no non poſſunt, uel quæ ita ſubeunt, ut tangere nequeant. Vix
illa uerò eliquant, quæ facilè tranſmeant; contrà celerrimè di-
rimunt, quæ per uim ſe intrudunt. Subire autem nequeunt, quæ
amplis admodum partibus conſtant, quippe quæ meatus rei ſub-
cunde excedant: contra quæ minutioribus conſtant, tranſeunt ſi-
nè tactione. Hæc Ariſtoteles; qui vtique aquam, vi cuius Sal
liquefit, à ſubſtantiæ ratione abeſſe non exiſtimauit; neque ali-
ter calorem, quo ſal pariter in crucibulo liqueſcit, ſubire mea-
tus ipſius ſalis dicendum erit ex Ariſtotelis mente. Ea verò quæ
vim liquefaciendi habent, quia amplis aut minutis partibus con-
ſtant, quia tangunt, & non tranſeunt, quis neget eſſe corpo-
ra? Quando autem lib. 2. de Part. Anim. cap. 2. ad fin. aſſerit aduſta
ferè omnia aliquid habere caliditatis, vt calx, cinis & c. eo quod fer. uore nimio exaruerint, relictumque ſibi contineant aliquid cali-
ditatis; nonne indicat calorem aliquid eſſe, quod contineatur à
calce & cinere? à quibus tamen non dicitur contineri ſiccitas, quam-
uis exaruerint. Quapropter cum dicat Philoſophus, celerrimè di-
rimunt, quæ per uim ſe intrudunt, hoc optimè calori liquefacien-
ti conuenire, neque temerè illi mobilitatem à nobis tribui, mani-
feſtum videtur. Præterea Calorem corpus aliquod eſſe, quod mo-
uetur, indicat etiam idem Philoſophus Probl. ſect. 25. quæſt. 21. vbi rationem afferens, Cur cœlum nubilum tepidius ſit, quàm aper-
tum & placidum, ait, Cumſerenumeſt, calor difflatur, quo humor
eruitur, atque effertur, itaque aer frigidior fit; qua de cauſâ humor
à calore dimißus irrorat: at cùm nubilum eſt, arcetur & conſtat: quo-
circa nec ros, nec pruina contrabi poteſt, cum nubilum eſt; ergo calor
ad terram remanens facit, ut tepor amplior eſſe poſſit: quo lo-
quendi modo parum philoſophicè vteretur, niſi calor eſſet natu-
ra aliqua ſecundùm ſe ſpectata. Et Probl. ſect. 24. quæſt. 18. vbi de
aquis feruidis loquitur, ait, feruida omnia modo fulminis urunt,
& quidem plura fulminis tactu calida extiterunt. Quare non
adeò repugnat Ariſtoteli, quiſquis Calorem naturam eſſe ſta-
tuens, illam tamen alteri accidere poſſe admittit. Quod ſi Ari-
ſtotelitribuatur libellus de Spiritu eius operibus adnexus, ibi

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer