Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

11. DE IGNE
DISSERTATIONES PHYSICÆ
AVTHORE
P. PAVLO CASATO
Placentino Societatis IESV.

DISSERTATIO PRIMA.
*De Ignis nobilitate*.

ERatæſtas ſumma, tempeſtas maximè ſicca, diu-
que prohibitis de cælo pluuijs exinanitæ fue-
rant Venetijs ciſternæ ferè omnes, quas in pla-
teis, & compitis tenuiorum hominum neceſ-
ſitatibus publica parauit munificentia. Cum
igitur apud nos quatuor eſſent huiuſmodi a-
quarum conceptacula, duo quidem noſtris v-
ſibus reſeruaui, reliqua viciniæ permiſi. Qua-
re tantæ multitudinis factus eſt concurſus ab ipſo diei exordio vſ-
que ad veſperam, vt diebus non adeò multis exhauſta fuerit ingens
ciſterna aliquot annos ferè intacta, quam primum noſtræ Domus
atrium ſatis amplum complectitur. Singulis autem hebdomadis,
bis ſaltem, pro ſua eximia humanitate, me conuenire, vt familiaris
collocutionis ſuauitate commune bonarum artium ſtudium mutuò
fouerent (omnes enim, vt ait Cicero, ducimur, & trahimur ad cogni-
tionis & ſcientiæ cupiditatem) ſoliti erant tres Illuſtriſſimi Viri,
quos & ingenitæ nobilitatis ſplendor egregius, & quæſitæ eruditio-
nis lux non vulgaris commendat, Marcus Antonius Maurocenus,
Hieronymus Gradonicus, Gaſpar Dandulus Iunior. Quibus concur-
rentium hominum frequentiam vix credibilem admirantibus,

Sæpèiacent, inquit Dandulus, pretia prædiorum, ſi maxime ob
publicam neceſſitatem oneribus premantur, adeò vt nonnunquam,
ijs carere, lucro ducatur: at a quæ iactura nulla mercede videtur poſ-
ſe compenſari: quis enim aqua ſe prohiberi, vel quolibet auri ponde-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer