Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Quinta. gnitudinis finibus coërceri, conuenientemque ſuarum particula-
rum poſitionem, ex qua figura oritur, exigere: iam tum in pri-
mâ vniuerſitatis molitione à ſupremo rerum omnium opifice con-
ditas poſtmodum ex Naturæ inſtituto ritè commiſceri, atque co-
hæreſcere, ſi dixerimus, quid extra modum abſonum & ab-
ſurdum loquimur, quo Democriteis annumerandi ſimus?

Maur. Sicut igitur plurimas in vnoquoque corpore particula-
rum myriadas ſenſum omnem fugientium admittitis, ita pariter
plurimas relinqui cauernulas neceſſe eſt, quas aut æther, aut ſal-
tem Spiritus aliqui ad naturam quidem illius corporis pertinentes,
ſed non ſatis aptè cum alijs particulis connexi, repleant, adeò vt
facilè indè expelli poſſint, aut diuelli, locum alijs ſubeuntibus
corpuſculis concedendo; ſimili ferè ratione ac ſpongiæ poros in-
greditur humor aërem excludens. Hac itaque corporum texturâ
poſitâ, quam ipſa Microſcopia exquiſitiùs formata oculis ſubij-
ciunt, nec niſi cęcus refragari valeat, ea quæ extrinſecùs calorem
accipiunt, immiſſis, atque intrà poros aſſumptis igniculis, ſeu
Spiritibus, incaleſcere exiſtimo, quos celerrima mobilitas agi-
tat, & in omnem ferè partem verſat, niſi quid moram i nferat & impedimentum: Omne enim, quod eſt calidum & igneum, cie-
tur & agitatur motu ſuo, vt loquitur Cicero lib. de Nat. Quò au-
tem plures fuerint huiuſmodi igniculi immiſſi, atque celeriùs, ſi-
ue maiore impetu commoti; eò maiorem concepiſſe calorem di-
cuntur corpora, quæ incaleſcunt. Si enim multo luceat igne fo-
cus, cui frigidam manum opponas, eamque immotam tenere cone-
ris, tantus eſt feruor, vt omnino ferre non valeas: at ſi in eadem
à prunis diſtantiâ manum huc illuc transferas, blandus calor pau-
latim diſcutit frigus: Non niſi quia euibrati à prunis igniculi va-
lidiùs irrumpunt in manum quieſcentem, quàm in commotam; vehementior quippe eſt ictus, quem recipit corpus in quiete, quàm
in motu: præterquam quod, ſi quieſcat manus plures igniculi ſe
in poros eoſdem inſinuant recrâ tendentes, qui obliquè incidentes
in manum commotam difficiliùs ingrediuntur. Hinc ſi eam habeant
corpora ſuarum particularum texturam, vt hę nullis interuallis
diſcriminentur, quibus igniculi ſub ſenſum cadentes recipi valeant,
etiam calorem reijcere dicuntur. Sic adamanti, vt loquitur Pli-
nius lib. 37. cap. 4. duritia inenarrabilis eſt, ſimulque ignium
victrix natura, & nunquam incaleſcens (id quod intelligendum

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer