Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Calore. copulari renuunt, quamuis antea omnes cum cœteris vini parti-
culis in muſto coniuncti haberentur: ſi verò contingat Quintę cui-
dam Eſſentię Spiritu Vini extractę affundendum eſſe Spiritum Tar-
tari, opus eſt diuturnâ plurium dierum in congruis vaſis Circula-
tione, adminiſtrato ex arte igne, niſi habeatur ęſtiuus Solis calor,
vt demum in vnum coëant. Contra verò aliquę ſunt naturę, quę
facilè in proximi corporis poros ſe inſinuant, illiſque adhęrentes
concreſcunt; vt lignis quibuſdam contingit, ſi in aquâ alumino-
sâ detineantur; ita enim illis adhęret alumen, vt chryſtallina vi-
deantur: Et de Tattâ lacu Maioris Phrygię poſt Galatiam Au-
ſtrum versùs, Strabo refert lib. 12. fontes habere ſalis natiui, qui
adeò faciliter cum rebus immerſis cohereat concreſcens, vt ſępè,
cum funalem torquem demiſerint, ſalis coronas educant. Quin
ipſæ etiam volucres aquas contingentes facilè capiuntur, cùm, ſale
repentè concreto alis conſtrictis, ipſarum miniſterio ad volandum
vti non poſſint.

Grad. Hæc quidem à nobis congruenter Naturæ conuenienter-
que dici videntur; ſed verecundiùs fortaſſe in medium proferen-
da: ſubuereor enim, ne videamur velle ab inferis excitare Demo-
critum, aut Leucippum, cœteroſque atomorum aſſertores iam-
dudum exploſos.

Dand. Iudicium à ſubſellijs in roſtra deferendum non eſt, vide-
licet à iudicibus ad populum, à ſapientibus ad ſciolos. Sapien-
tum prudens, ſincerumque iudicium, quibus perſpectæ ſunt An-
tiquorum opiniones, reformido, ſi, quæ dixero, improbauerint: de inſulſorum hominum cenſurâ, qui tenui aliquâ eruditione le-
uiter aſperſi magiſterium profitentur, nihil laboro. Non omnia
perperam à veteribus Philoſophis dicta, licèt falſis opinionibus,
& errorum tenebris veritatis lumen debilitârint. Corpora indiui-
dua nullo numero circumſcripta, figurâ tantummodo, & magni-
tudine, & motu, & poſitione aut ordine, non autem naturæ
ſpecie diſcreta, ex æterno tempore, in infinito inani ita ferri, vt
mente nullâ regente, ſed fortuitis concurſionibus, inter ſe cohę-
reſeant, hoc illud eſt, in quo ineptire viſus eſt Democritus Autor
atomorum, quo illum nomine donauit Cicero lib. de Fato. Cœte-
rum ſub ſtantias ſpecie diſpares non poſſe infinitâ diuiſione ſecun-
dùm Naturam, cuius definitæ ſunt vires, comminui, quamuis, ſi
Diuina virtus ſpectetur, diuiſioni ſemper obnoxias; certis ma-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer