Volltext: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Quinta. aqua addatur farinæ particulas complectens, atque à depſente pro-
bè commiſceantur. An non aut ouis, aut canis, aut cuniculi,
aut lutræ, aut fibri pilos aquâ, in qua diſſoluta fuerit tragacanthæ
lacryma, conſperſos manibus ſubigunt galerorum opifices, atque
ex ijs demum permiſtis, variè diſtortis, & inuicem complicatis,
atque conglutinatis, ſolidum, pluuijſque imperuium tegmen ca-
pitis elaborant? Charta ipſa, qua vulgariter vtimur, quid aliud
eſt præter tenuiſſima contuſorum in pilâ linteaminum fila congruo
humore colligata? Coagmentatas ſalis particulas ab aquâ diſſolui
notum eſt omnibus: certâ tamen aquæ menſurâ non quantamlibet
ſalis copiam ſolui facilè deprehendet, quiſquis, propè focum, in
aquam vitro incluſam comminutum ſalem communem paulatim
iniecerit; ſi enim alium atque alium ſalem adiecerit, qui colli que
fiat, adeò ſale demum imbuitur aqua, vt nihil ſalis amplius diſ-
ſoluere valeat, ſed ille integer in vitri fundo ſubſidat. Hoc autem
ideò contingit, quòd ſalinæ particulę aqueis particulis permiſtæ
nulla relinquant interualla, quæ ſimiliter conformatarum ſalis
particularum, atque mole æqualium, capacia ſint. Iàm verò ſi
aquæ huic ſale communi fœtæ aliquas contriti nitri particulas
ſenſim inijcias, nitrum quoquè ſolui videbis, vſque dum occu-
patis ſalinarum particularum interuallis, minora ſpatia relinquan-
tur non niſi tenuiorum nitro corpuſculorum capacia, atque adeò
adiectum adhuc nitrum in vitri fundo ſubſidat. Memini autem à
curioſo quodam Naturę ſcrutatore aliquando quinque diuerſis ſa-
lium generibus, ſed ordinatim iniectis, vt tenuiores craſſioribus
ſuccederent, hac methodo imbutam fuiſſe aquam eandem. Ex
quibus ſatis apertè conſtare videtur alijs atque alijs naturis alias
atque alias congruere ſiguras, adeò vt obſeruatum fuerit ſalem
marinum æmulari cubum, alumen conformari in Octaëdrum, am-
moniacum in hexaëdrum, nitrum in pyramidem: ita tamen, vt
fruſtra quæras in horum figuris Geometricam ſubtilitatem.

Dand. non ſufficit autem quęcunque figurarum diuerſitas, vt
ſe inuicem particulę minimę apprehendant; fieri ſiquidem poteſt,
vt figurę quidem diſſimiles ſint, quemadmodum cylindri & glo-
bi, nec ſe tamen complectantur. Eiuſmodi igitur conformatas il-
las eſſe oportet, vt ſaltem tertium quodpiam genus particularum
intercedat, quod eas apprehendere atque connectere valeat. Hi nc
ſpiritusè vino, atque ſpiritus è Tartaro eliciti permiſceri atque

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer