Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Calore. riam ſortitæ ſint ſiguram pro naturæ diſſimilitudine, vix cogita-
ri, nedum fieri poterit, vt inter ſe omnes ita aptè cohæreant,
quin vllus relinquatur hiatus, aut omnino inanis, aut extraneo
corpore plenus: ac propterea aut nullum erit corpus homogeneum,
ſi corpuſcula aliena intermiſceantur, aut ſaltem omnia corpora ho-
mogenea, erunt inanitatibus interciſa.

Dand. Nullum inane quantumuis minimum, quod omni pror-
ſus vacet corpore, admitto; plena ſunt omnia: at quamuis ob
impares atque diſſimiles ſiguras accidat minutiſſimorum corpuſcu-
lorum aliquâ tantùm ex parte ſe contingentium ſuperſicies aliqui-
bus interuallis diſiungi, quæ minoribus alieni corporis particulis
repleantur (ſiuè aérem dixeris, ſiuè æthera) modò partes ſingulæ,
quas ſenſus conſequi valent, ſimili complexione temperentur,
ſimilemque obijciant formam, homogeneum cenſendum erit il-
lud miſtum; cuius æquabili temperamento non officiunt intermi-
ſti pori. Hinc quia ſingulę corporum naturæ peculiares exigunt
ſales, ſpiritus, igniculos, humores, quibus conſiſtant, propterea
alia præ alijs materiam habent magis compactam & denſam, prout
minima corpuſcula ſunt ijs ſiguris prædita, quæ propiùs cohæ-
reant, minoribuſque, aut paucioribus interuallis diſiungantur. Neque enim cuiuſcunque naturæ minima corpuſcula molem ob-
tinent æqualem, ſed alia alijs exiliora ſunt, atque aliter confor-
mata. Quamquam non negauerim poſſe aliquando ſiguram (ma-
nente tamen mole eadem) per vim à naturali ſpecie deſlectere, vt
ſi globulus aut pyramis comprimatur, aut rectus cylindrulus in-
flectatur, aut armilla in ellipſim deformetur, aut hamus & vn-
cus ad rectitudinem compellatur: ſubmotâ autem extrinſecâ vi,
vnumquodque corpuſculum ſuam ſibi reparat figuram virtute ſuâ
elaſticâ.

Grad. Haud ægrè in hanc ſententiam adducor, vt proprias qui-
buſque naturis figuras concedam, quarum ratione fiat, vt quæ par. ticulæ eâdem velproximè ſimili figurâ ſunt pręditæ (niſi hamatę
fuerint & aduncæ) cum alię alias non omnino apprehendant, eæ
neque inter ſe cohæreſcant, ſed fluidum, aut fluido ſimile, cor-
pus conſtituant; Concreta verò & ſolida corpora tunc demum
conſiſtant, cum diſſimiliter conformatæ particulæ ita ſe viciſſim
complexæ fuerint, vt difficulter diuellantur. Certè decuſſa cri-
bro farina nunquam in maſſam coit, vt panis conſiciatur, niſi

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer