Diſſertatio Quinta.
protegunt, ne videantur: ſingula autem proprijs membris inſtru-
cta ſunt, quæ ſi vulgari Microſcopio, quod lineolam proponat
ſaltem centies longiorem, quàm illa nudo oculo appareat, obij-
ciantur, iam corpus integrum, quod quaſi punctum apparet oculo,
ſaltem millies millenas particulas minimas continet: ſed & multo
pluribus conſtare partibus tenuiſſimis, oſtendet Microſcopium ex-
quiſitiùs elaboratum. Certè aliquos vermes, quibus ipſa antiqui-
tas nomen fecit, cuiuſmodi ſunt Ips cornua, & vitium oculos
erodens, Cis frumenta, Midas fabam, Trips ligna, Sis veſtes,
Is vitrum, cum primùm enati fuerint, antequam nutrimento au-
geantur, valdè exigui ſunt, ſuis tamen denticulis ad erodendum
inſtructi: quantula igitur tantilli corporis pars eſt vnus in ore den-
ticulus, corpus, cui vermis ipſe innaſcitur corrodens? Quos ver-
miculos a Poëta quodam Epigrammate comprehenſos memini,
videlicet
IPS Vineas, & Cornua: Frumenta SCIS; TRIPS arbores:
IS Vitra; SIS velamina; Fabas MIDAS arrodere,
Naſcuntur à quibus, ſolent. Nihil minus ſic, à quibus
Ferant iniquam gratiam
Conſul, Magiſter, & Parens,
Tutor, Patronus, ac Herus,
IPES, SCIES, TRIPES, IES,
SITES, MIDAS que habent ſuos.
Quapropter minimas corporum Phyſicas particulas, quæ ne-
que oculis, neque vllo ſenſu percipi valeant, quamuis certo nu-
mero deſinitas, plurimas tamen eſſe nemo poteſt negare; nec ve-
rò, niſi temerè, audeat quiſquam earum numerum ad calculos
reuocare. Verùm, in tantâ Micromeriâ, ſua cuique particulæ
moles certis terminis circumſcripta, nimirum ſigura, ineſt, & quidem diſſimilis pro naturarum varietate; nam in corporum ſolu-
tione non eaſdem in ſiguras conformantur adhærentes Chymicis
vaſis chryſtalli aut ſales: ex quibus de cœteris particularum gene-
ribus probabilis coniectura capienda eſt.
Grad. Si igitur in corpore aliquo miſto plura ſalium, plura ſpiri-
tuum genera contineantur, quorum ſingulę minimæ particulæ va-