Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Calore. nafcuntur. Maximopere infeſti ſunt præ cœteris ijs, qui nudis pe-
dibus loca arenoſa perambulant, in quibus, vtpote calidiſſimis,
viuere amant extra omnem conſpectum, fugiuntque pauimenta
lithoſtrota. Initio in cute exteriori aliquandiu latitant: Mox in-
genti cum pruritu, præcipuè circa plantas pedum, cutem ſinè no-
xâ penetrant, inque eâ ſe recondunt. Hi verò exigui, intuſque paulo
profundiùs occultati, & veſiculâ orbiculari incluſi, nigricantes ap-
parent, eoſque per Microſcopium Meſocopium ille nominat fortaſſe
Typographi errore) explorare oportet; ſecus enim ne à lynceo
quidem exactè ſatis perſpici poſſunt. Tandem vbi ad iuſtam ma-
gnitudinem (id quod eſt circa triduum vel quatriduum) excre-
uiſſe compertum fuerit, tunc maximè de exciſione cogitandum: quod ſolius aciculæ, aut argenteæ cuſpidis beneſicio à Braſiliano
aut Æthiope facillimo negotio ſieri conſueuit. Ea ſolùm adhi-
benda eſt cautio, vt vermis membranulâ incluſus integer exi-
matur, ne vitioſus humor quidam contentus, quod ſæpè contin-
git, diſpergatur. Tunc enim noua parti vicinæ accidit ærumna: ruptâ nimirum veſiculâ, ſtatim noui generantur, qui vicinas & illæſas partes depaſcunt. Et tunc quidem non minùs calamitoſi,
quàm qui in Guineâ habentur, adeòque gangrænam ipſam intu-
liſſe commemorat Author, vt pedum digitos amputare non ſe-
mel coactus fuerit. Addit & aliud vermiculialati genus nigrum
(Braſilij Mariguè vocant) adeoque paruum, vt tactûs ſenſu po-
tiùs, quàm viſu percipi ſoleat. Culicum more gregatim volitant. Nunquam apparent niſi ſummâ exiſtente malaciâ, idque veſperti-
no tempore potiſſimum: circa fluuiorum ripas inter paluſtres illas
arbores Mangues dictas hærent. Adeò exercent & lancinant agri-
colas, vt non ſolùm membra eorum nuda, ſed & leuiter veſtita,
morſu dolorem inurente infeſtent, acuumque mucrones referant. Hoc vt experimentis confirmet, narrat ſibi atque comitibus Hiſ-
panis ſcaphâ fluuium lento gradu aſcendentibus adeò intumuiſſe,
veſiciſque ac rubore conſperſam fuiſſe faciem, vt ne à familiariſ-
ſimis quidem amicis dignoſcerentur. Æthiopis quoquè, domini
ſui iuſſu, palo aſſixi, perque integram noctem ſub dio relicti, poſt-
ridie delirio capti ex meris doloribus, meminit.

Dand. Nullus dubito, quinplura ſint huiuſmodi animalculo-
rum genera, quorum ne vocabula quidem, nedum ſiguram, & ma-
gnitudinem, aut proprietates nouimus, quippe, ſuâ ſe exilitate

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer