Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Calore. quod ea, quæ illas ſuſceperint qualitates, aliquid patiantur; ne-
que enim mel, quoniam aliquid paſſum ſit, dicitur dulce, neque
aliud huiuſmodi: ſimiliter autem his calor & frigus Paſſibiles
Qualitates dicuntur, non quod ea, quæ illas ſuſcipiunt, aliquid
paſſa ſint: ſed quoniam ſecundùm ſenſus unaquæque dictarum
qualitatum paſſionis effectiua eſt, Paſſibiles Qualitates dicuntur; dulcedo enim paſſionem quandam ſecundùm guſtum efficit, & calor
ſecundùm tactum: ſimiliter autem & aliæ. Porrò animaduer-
ſione digna ſunt, quę paulo inferiùs dicuntur, vbi à Qualitati-
bus Paſſiones ſecernit Philoſophus. Quæcunque verò, inquit,
ex ijs, quæ facilè ſoluuntur, & citò tranſeunt, fiunt, Paſſiones
dicuntur, Qualitates verò minimè, non enim aliqui ſecundùm
ipſas dicuntur Quales; neque enim qui propter verecundiam ru-
beus factus eſt, rubeus dicitur, neque cui pallor propter timorem
eſt: ſed magis eo quod aliquid paßus eſt. Quare Paſſiones quidem
venit, pallidus buiuſmodi dicuntur, Qualitates verò minimè.

Maur. Has vocabulorum tricas mittamus Logicis euoluendas. Quid enim refert, vtrùm aqua feruens dicenda non ſit calida, quia
calor citò euaneſcit, nec in illâ permanet; an verò illam inter res
calidas recenſere oporteat, quandiu feruens eſt, quia paſſionem
ſecundùm tactum efficit? Mihi certè videtur caloris corporibus
firmiter inhærentis natura vix innoteſcere poſle, niſi illam veſtige-
mus ex ijs, quæ calorem extrinſecùs immiſſum aſſumunt, & po-
ſtea reijciunt. Neque enim minùs calor eſt qui ad exiguum tem-
pus, quàm qui diu durat. Quapropter vocum diſſidijs abire iuſ-
ſis, ad rem ipſam accedamus. Sed ne vagari & errare cogatur diſ-
putatio, quam mihi datis corporum texturam?

Dand. Equidem toties decantatas veterum Philoſophorum
atomos, quæita ſint indiuidua corpora, vt partibus omnino
careant, in quas ſaltem cogitatione diſtingui poſſint, ſemper reij-
ciendas duxi. Naturam tamen certis finibus circumſcriptam ne-
gare non auſim, adeò vt, quamuis corporum molem in tenuiſſi-
mas particulas comminuere valeat omnem ſenſum fugientes, ad
eam demum tenuitatem deuenire neceſſe ſit, quam adhuc magis
extenuare non poſſit, & citrà quam ſubſtantia conſiſtere nequiret. Minimorum huiuſmodi corpuſculorum in quolibet exiguo corpore
plures myriadas contineri, nihilæquè, vt opinor, euincit, ac exi-
lia quædam animalcula, quæ quaſi puncta magnitudinem nullam

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer