Diſſertatio Quarta.
*e
[?]
orum ignis exiſtens*: hæc autem non niſi caloris communione af
finia ſunt. Certè Ariſtoteles lib. 4. Meteor. ſumma 3. c. 2. cum dixit,
*Sunt autem combustibilia, quæcunque babent meatus ſuſceptiuos*
*ignis*, intelligere non potuit meatus ipſos formam ignis ſuſcipere,
ſed igniculis à corpore vrendi vim habente immiſſis locum præbere,
vt ſuo calore partium nexum ſoluant.
15.
DISSERTATIO QVINTA.
*De Calore.*
DAnd. Quoniam exardeſcente ligno ſubſtantiam nullam gi-
gni poſtremâ diſſertatione ſtatuimus, conſequens videtur,
vt, qua ratione exarſio contingat, examinemus. Quid autem
dicendum ſit, à Mauroceno expectamus: id enim quin ab illo
dudum diligentiſſimè perpenſum fuerit, minimè dubitamus.
Maur. Parciùs, quæſo, Amici. Diligentiſſimè? An excidit vo-
bis Ciceronem hoc vno verbo *Diligentia, qua virtute*, vt ipſe
quidem loquitur, *reliquæ virtutes omnes continentur*, comple-
cti voluiſſe Curam, Attentionem animi, Cogitationem, Vigilan-
tiam, Laborem? Nonnulla, fateor, mecum non rarò hac ſu-
per re commentatus ſum, ſi fortè aliquod veritatis veſtigium de-
prehenderem: ſed nihil accuratum, nihil exquiſitum, nihil ve-
ftrâ eruditione dignum proferre valeo. Veſtræ voluntati morem
gerere graue non erit: id tamen hodiernâ diſputatione exequi me
poſſe vix ſperandum eſt: neque enim illam Caloris redundantiam,
quæ ignem conſtituit, ſatis explicaremus, niſi priùs Caloris naturam
perſpectam habeamus.
Grad. Quibus placet paſſibus, progrediamur philoſophando. Et
quidem ſi genus quæramus, in Qualitatum numerum referendus
eſt Calor; eſt enim Qualitas, vt Ariſtoteles docet in Prædic. cap. de Qualit. , *ſecundùm quam quales quidam eſſe dicuntur*,
quærenti autem qualis ſit Ignis, calidum eſſe reſpondent
omnes.
Dand. Ita planè: quinimo huic generi ſubeſt in eâ ſpecie, que
Paſſibiles Qualitates comprehendit; nam inter has à Philoſopho
cum dulcedine, amaritudine, auſteritate, albedine, nigredine
enumeratur calor, & Frigus. *Paſſibiles verò qualitates dicuntur*, *non*