An exuſtione noua ſubstantia gignatur.
mediâ in luce caligans, non intelligit naturam eandem calore mul-
to raram concreſcere, cum in frigidam incidit, & ſplendidâ flammæ
notione depoſitâ ad antiquam generis obſcuritatem tantiſper re-
dire, dum concepto iterum calore rareſcens fulgeat, & ad ignis cla-
ritatem euehatur? Neque enim cordatus quiſquam ita in fabularum
commenta pronus eſſe poteſt, vt pereuntem flammulam exiſtimet
in viſcidam illam pinguemque pelliculam conuerti, aquæ nouam
naturam gignentis miniſterio: alioquin ferreo quoquè ſtylo tri-
buenda erit virtus ceram procreandi; nam illum, ſi in mediam ar-
dentis cerei flammam paulò ſupra ellychnium, quod nullatenus
contingat, immiſeris, extrahes eâ delibutum materiâ, quæ
cèræ non abſimilis poterit noua flammæ alimenta ſuppeditare; cera videlicet primùm rareſcens; dum auolare nititur, obiecto
ſtylo adhæret.
Illud itaque ex his (quibus plura id genus addere in promptu
eſſet, niſi iuſto longiori diſſertationi ſinis imponendus eſſet) ſatis
apertâ conſecutione conſici videtur, quod, ſi res quidem ad Phy-
ſicam trutinam expendatur, exuſtionis ratio in eo ſita eſt, vt
corpus ex diſſimilibus naturis coagmentatum tantam vim calo-
ris concipiat, vt ſoluto particularum nodo, humore ſcilicet rare-
ſcente, atque auolante, vel nihil præter cinerem, aut calcem,
aut carbonem relinquatur, vel planè totum in auras diſſipetur. Illæ verò naturę tandiu Ignis vocabulum vulgo obtinent, quan-
diu acri calore præditæ, & luce aliquâ conſpicuæ, vim retinent
alia pariter corpora proritandi ad ſimilem particularum diſtractio-
nem immiſſo calore. Et vt ad eam redeam, quam Ariſtoteles in-
ſtituit Ignis cum Glacie comparationem, quemadmodum con-
gelatio perſicitur vi frigoris humorem fluidum conſtipantis, immi-
ſtaſque particulas congregantis & coërcentis, quin opus ſit no-
uam moliri naturam, quamuis diu permaneat glacies: ita exu-
ſtio, citrà nouam fugacis ignis ſubſtantiam, abſoluitur calore
naturas corporis diſſipante cum humore, quem ad raritatem ex-
timulauit. Diſſimulare tamen non poſſum inſignem Ariſtotelis
locum, quo plura ex hactenus diſputatis non leuiter conſirma-
ta videntur: nam lib. 5. Topic. cap. 2. loco 54. ſic loquitur όυ γάρ
ἔςιν έν ἐιδος τοῦ πυρός. ἕτερον γάρ εςι τῶ ετδει ἅνθρχξ, Καὶ
φλὸξ, Καὶ φῶς, ἐκαςον ἁυτῶν πῦρ ὀν. *Non enim est vna ſpecies ignis; *
*aliud enim ſpecie est carbo*, *& flamma*, *& lux*, *υnumquodque*