Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

An exustione noua ſubſtantia gignatur. fuerit, neque in prunis ig nem eſſe, antequam illa in cœlum ſub-
uolet, fatendum eſt. Negari itaque non poteſt flammæ ignea for-
ma, ſi eam prunis conceſſeris: At flammæ nouam ignis ſubſtan-
tialem formam tribuendam non eſſe oſtenſum eſt: Igitur & prunis
deneganda eſt.

Deinde: nihil ne ignis in ardente naphthâ? nihil in pyrio pul-
uere accenſo? nihil in fulmine è nubibus dimiſſo? at cedo mihi
prunas aut ſolidum quoddam corpus præter flammam, cui ignis
forma tribuatur. Ad hæc, quis riſum cohibeat, ſi in accenſâ fa-
ce ignem quærenti nullum alium demonſtres præter illum, qui
eam ellychnij particulam afficit, quam flamma circumſtat? Eſt
igitur ignis in flammâ, eſt in prunis; ille ſcilicet feruor, quem
caloris copia atque affluentia excitat. Neque tamen hinc naturam
aliquam gigni conſicitur, ſed illud vnum experimento deprehen-
dimus, quod calore non modico in prunis ſollicitatus humor at-
tenuatur, & in flammam auolat, ſoluunturque compages corpo-
ris, quod incendi dicitur, atque comburi. Cum itaque alius
atque alius ignis continuâ exardeſcentis materiæ exuſtione erum-
pat, ſenſimque oculis ſe ſubducat in auras abiens, & quaſi riuu-
lus breuiſſimâ deductione ab ipſo capite manans illicò abrupto ba-
rathro abſorbeatur (nam vt Ariſtoteles loquitur lib. de Iuuent. & Senect. cap. 3. τὸ πῦρ άεὶ διατελεῖ γινό {μρυον Καὶ ῥέον, ὥσπερ πο-
ταμὸς, άλλὰ λανθάνει, διὰ τὸ τάχος. *Ignis ſemper fit, & fluit,*
*quemadmodum fluuius, ſed latet obceleritatem)* nullis planè ra-
tionum momentis cogimur, vt in eam inclinemus ſententiam,
quæ ſubſtantialem formam tunc gigni authumat momento interi-
turam. Sed ſatis communi Ignis notioni factum videatur, ſi tunc
demum ignis vocabulo donetur corpus quodcunque, cùm tam
acrem conceperit vim caloris, vt illum impertiens materiæ ad
exardeſcendum facili eam valeat comburere. Hinc micantibus
flammis nihil de Ignis notione detrahit fugax tenuitas, accenſis
carbonibus nihil obeſt obſcurum genus, grauiſque ſoliditas, mo-
dò ignauo inertique calore non torpeant, ſed vim obtineant com-
burendi.

Grad. Facilem hìc mihi offers atque ſatis expeditam rationem
componendæ controuerſiæ, quæ Phyſicos exagitat, cùm in can-
dente ferro ignis efficacitatem pariter, ac ferri ſubſtantiam con-
templantur. Quis enim in accenſo carbone ſubſtantialem ignis for-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer