Volltext: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Quarta. His omnibus pares ad efficiendam aëris formam vires, quemad-
modum par eſt facultas extinguendi flammam, citrà fabularum
commenta tribuere quis poſſit? Quod ſi, vt aquæ, arenæ, ceræ,
digitis, emunctorio, ſpiritui denegent vim eſſiciendi aëris, nul-
lam autument nouam aëris formam abeunti ignis formæ ſucce-
dere (cum maximè nihil ex igne, quemadmodum neque ex gla-
cie, fieri doceat laudatus Ariſtoteles lib. 2. de Gen. & Cor. tex. 21.) quin pariter aiunt exuſto ligno nullam ignis ſubſtantialem formam
gigni? id quod multo faciliùs concedi poteſt; forma quippe Ele-
menti formæ corporis miſti ſubiecta cum ſit, materiem abundè
perſicit, etiam ſi ſuprema illa forma pereat. At ignis forma & aëris non eâ inter ſe cognatione iunguntur, vt eandem materiæ
particulam pariter afficiant, ac proinde alterutrâ pereunte, altera
nondum exiſtens materiam imbuere nequit, ſed opus eſt no-
uâ formæ effectione. Satius itaque fuerit peculiarem, nouamque
ignis formam ſubſtantialem flammæ denegare.

Grad. Adeò inhæſit hominum mentibus ex ligno ignem gigni, vt
pluribus, ſi hìc adeſſent, paradoxa loqui videremur. Quamuis autem
ignis formam à fugaci flammâ excludi fortaſſe paterentur, eam ta-
men in ardentibus ſaltem prunis collocandam eſſe contenderent.

Maur. Conſignatas in animis vulgi notiones non peruertimus: ex ligno ignem fieri, nunquam animum induxi, vt negarem, quem-
admodum ex aquâ glaciem ſieri vltrò concedo: ſed nouam ali-
quam ſubſtantiam in ligni exuſtione gigni, hoc illud eſt, in quo à
vulgi ſententiâ me diſcedere fateor, ratione impellente. Et flam-
mam, inquam, & prunas ignem eſſe admitto, ſed nouam ſub-
ſtantiam gigni, ſiuè cùm erumpit flamma, ſiue cùm lignum aut
carbo accenditur, iterum pernego. Illud quippe primùm ani-
maduertendum eſt, quod potiſſima virtus ignea, atque maxima
vis comburendi eſt in flammâ, quæ follium alternâ expiratione
excitatur ex prunis, vt in fabrorum officinis manifeſtum eſt; ac
proinde non minùs igneam formam obtinere videtur flamma, quàm
ardentes prunæ: perinde enim, flammâ è prunis auolante, illæ
tabeſcunt in cinerem, atque cum oliuum è fracibus exprimitur: nam ſicut ex oliuâ, qui ineſt, liquor compreſſione eximitur, ſic
ex prunâ, qui ineſt, ignis ſenſim auolat: quemadmodum verò
incluſus oleæ ſuccus oleum non eſſet, ſi expreſſus oleum pariter
non diceretur, ita ſi auolans ex prunis feruida natura, ignis non

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer