Grad. Dixerint fortaſſe igneæ illius Formæ aſſertores non eſſe
flammam cum embammatis aut pigmentis comparandam, hæc
enim artis ſunt opus, illa Naturæ. In Meteoris verò, quæ ex for-
tuitâ halituum concurſione non vno modo coaleſcunt, non opus
eſſe nouâ Formâ, quemadmodum in Flammâ, cuius certam ori-
ginem & molitionem indicare videntur ſigura, motus, calor, lux: porrò Nebulam & Nubem nil eſſe præter aquæ ſubſtantiam in
vaporem attenuatæ, qui iterum coactus in Rorem, aut Plu-
uiam, tellurem perfundit, aut ſi coagulum accedat, in Niuem
concreſcit, & obdureſcit in Grandinem: Ventum terrenis expi-
rationibus nihil addere præter motum; Irides, Coronas, Virgas,
Parelia, Paraſelenes, immò & Cometas ex lucis commiſtione cum
corpore ſemidiaphano oriri Κα\’τ έ μφασ ιν non autem Καθ’ ύπόςασιν,
vt Ariſtoteles loquitur lib. de mundo: Propterea his non dari à
Naturâ ſubſtantialem Formam. Fulmina autem & quæcunque
alia Meteora verè ignita ad idem pertinere genus, quo noſtra-
tes ignes comprehenduntur, atque his propriam Ignis formam
tribuendam; neque enim ſuà formâ carere debet elementum
ignis, quamuis apud nos non purum ſit & impermiſtum: hoc autem
elementum ſcilicet Ignem, in flammâ ineſſe quis neget? cuius ta-
men nullum apparebat in ligno veſtigium.
Maur. Quid de Meteorologicis impreſſionibus dicendum ſit,
nunc quidem non admodum moror, ſingulæ quippe peculiarem
poſtulant explicationem: in ligno autem, dum adhuc lignum
eſt, veſtigia ignis perſequi tunc erit operæ pretium, quando
methodum, qua contingat exuſtio, indagabimus: ſatis eſt mi-
hi, ſi nouam ſubſtantialem formam in flammâ non agnoſcamus. Si enim hanc noua forma componat, Formam corrumpat ne-
ceſſe eſt virtus illa eſſiciens, quæ flammam extinguit: illa igitur
eadem virtus aliam pariter formam efficit, quæ pereuntis in lo-
cum ſuccedat; flammâ nimirum in auras abeunte, negare quis
velit, quin ſit aëris, aut alia quæpiam forma in materiâ, quam
priùs ignis formâ imbutam aſſerebat? Quis autem facilè ſibi per-
iuadeat breuiſſimo temporis puncto nouam aëris formam effici, ſi-
uè ab aquâ ſuperfuſâ extinguatur flamma, ſiuè ab arenæ vi non
modicâ iniectâ opprimatur, ſiue conuerſâ deorſum face à ceris
liquentibus propellatur, ſiue emunctorio aut digitis compreſſo
ellychnio præfocetur, ſiuè ſpiritu validiùs immiſſo exſuffletur?