Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Quarta. enim liquentium particularum concretione, ignis autem concre-
tarum diſſipatione contingit: quis porrò neſciat faciliùs congre-
gata diſſolui, quàm diſſipata congregari? Sed age nunc, deſigna,
quæ noua ignis natura procreetur.

Grad. Flamma ſe illicò videndam obijcit, ſuaque ſibi luce præ-
conium faciens formam oſtentat nouam.

Maur. Ergo ſubſtantiam ad exiguum breuiſſimumque temporis
punctum duraturam moliri oportuit.

Dand. ἡ {με? \‘ν} γὰρ φλὸξ, vt Ariſtoteles ait lib. 2. Meteor. cap. 2. διὰ συνεχοῦς υγροῦ Καὶ ξηρο\~ν μεταβαλλόντψν γίγνεται, Κί ὁυ
τρέφεται. ὀυ γὰρ ἡ ἀυγὴ \~ὀυσα διαμφυει ὀυδένα {χρ}ὀνον, ὡς {εἰ}π{εῖ}ν. *Flamma enim ex continuo bumido & ſicco migrantibus gignitur*,
*non alitur*; *non enim eadem exiſtens permanet vllo tempore*,* vt*
*ita dicam. *

Maur. Cum autem non quaſi caſu quodam atque fortuitò
flammæ vita abrumpatur, ſed ita nata ſit, vt continuò intereat; non ſatis ſano conſilio prudens Natura videretur ſibi ſcopum de-
ſtinâſſe, quò ratio omnis totius exuſtionis conferatur, tam ca-
ducam, fugacemque, & , vt ita loquar, momentaneam ſubſtan-
tiam, cum potuerit maiore compendio ſolâ caloris aliarumque
qualitatum acceſſione aſſequi, quicquid demum flammæ virtuti
atque efficacitati tribuendum fuerit. Forma enim, quę ſubſtan-
tia ſit (ſi Peripateticos audiamus) ſuas ſibi tutatur proprietates,
& , ſiqua fortè perierit, reſtituit, quippe quæ natura cum ſit, & ſanè multo potiori iure quàm Materia, ineo, cui ineſt, princi-
pium primum eſt & cauſa cohibens in ſe naturalem efficientiam
tum tranquillæ quietis in ſuarum qualitatum cuſtodiâ, tum effi-
cacis motionis in recuperandâ earum poſſeſſione, à qua fuerit per
vim deturbata. Quî autem ſeruandis flammæ proprietatibus ſtu-
deret Forma, quæ minimo momento auolat, aut repararet amiſſas,
cuius tota vis eſt in diſſipandâ ſubſtantiâ?

Dand. Vtique, ſi corporibus illis, quorum particulæ in vnam
ſpeciem minùs perfectè temperantur, peculiarem formam parca
& diligens Natura negauit, ne nimis largè & in Meteorologicas
impreſſiones, & in coquorum embammata, & in Seplaſiariorum
pigmenta, pretioſam formarum ſuppellectilem profundere cogere-
tur; non video, cur adeò prodigam ſe debuerit exhibere, vt erum-
penti atque continuò euaneſcenti flammæ formam tribueret.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer