Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Quarta. enim habet. τὸ δὲ πῦρ ἔςιν ὑπερβολὴ θ@ρμότητος, ὤσπερ Καὶ
Κρύςαλλος Ψυχρότητος. ἡ γαῥ πῆξις, Καὶ ἡ ξέσις ὑπερβολαὶ τι-
νὲς {ἔι}σιν, ἡ {με\‘ν} Ψυχρίτητος, ἡ δὲ θερμότητος. {εἰ} \~ὀ{υν} ὁ Κούςαλλος
ἐςι πῆξις ὑγροῦ Καὶ ψυχροῦ, Καὶ τὸ πῦρ ἔςαι ξέσις θερμοῦ Καὶ
ξηροῦ, διὸ Καὶ οὐδε\‘ν ὄυτε ἐκ κρυςάλλου γίνεται, οὐ\’τ ἐκ πυρός. *Ignis autem eſt redundantiacaloris, quemadmodum & glacies fri-*
*goris: fixio enim & feruor redundantiæ quæda [?] m ſunt, illa quidem*
*frigoris, hæcueròcaloris. Si igitur glacies eſt fixio humidi & frigi-*
*di, etiam ignis erit feruor calidi & ſicci: Ideò nihil ex glacie gigni-*
*tur, neque exigne. * Si verò & ex Poëtis ſuffragium quæras, ex igne
nihil fieri affirmat Ouidius, quem virgineę pudicitię ſymbolum eſse
cecinit lib. .. .Faſt.

*Nec tu aliud Vestam, quàm uiuam intellige flammam,*
*Nataque de flammâ corpora nulla uides. *

*Iure igitur uirgo eſt, que ſemina nulla remittit,*
*Nec capit; & comites Virginitatis amat. *

Propterea Romę Virgines Veſtales pari obſeruantiâ Ignem Sacrum,
& pudicitiam ſeruabant.

Maur. Per quem meę cauſę fidem, auctoritatem, & firma-
mentum adiungere poſtremo loco volebam, Ariſtotelem attuliſti
me pręuenens, Dandule; ipſo enim pręlucente (cum in hunc
eundem locum antè plures annos incidiſsem) contra popularem
opinionem cœpi ratione pugnare, meque opinoſiſſimorum ho-
minum argumenta, quibus impetebar, in hac ſententiâ confir-
mârunt. Et verò cùm aqua nocturnis per hyemem frigoribus con-
glaciat, nihil procreari ſubſtantię, ex eo ſatis conſtat, quod ipſa
ſe meridiano calore liquefacta diffundit, iterumque conſtringitur
pro alternâ nocturni frigoris, diurnique caloris viciſſitudine. Quam-
uis enim vltro concedam non frigidâ tantùm qualitate aquam
concreſcere (qualitatem hìc eo ſenſu accipio, qui apud Peripa-
teticos vulgaris eſt) ſed admiſtis aluminis nitrique ſpiritibus ſeu
ſalibus volatilibus, aut etiam fixis denſari, quorum copiâ non
modicâ imbutus eſt aër, quo tellus circumfunditur, & fidem
facit nitrum, quod parietibus adhæreſcens poſt gelidam noctem
obſeruamus; non tamen aquam interire, nouamque glaciei For-
mam ſubſtantialem fieri dixerim, niſi fortè præter omnium opi-
nionem mihi perſuaderem plumbum ſolidum à liquato differre,
aut acceſſione coaguli lac perire, nouamque gigni naturam. Quod

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer