Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Maur. Non ſatis firmâ duceris, Dandule, coniecturâ ad ſuſpi-
candum meæ taciturnitati ſubeſse artificium: delectabar ingenio-
rum veſtrorum luce, qua me fraudâſsem, ſi frequenti, nec vti-
li, interpellatione veſtram diſputationem interrumpere voluiſsem. Si mihi propoſitum fuiſset huc peruenire, vt præter viuentium
animas nulla gignatur natura, plus multo petijſsem, quàm ad prę-
ſentem cauſam opus habeam: Satis mihi eſt, ſi qualitatum com-
plexione mutatâ, variari quoquè poſse notiones concedatis. Cœ-
terùm ſuam habeant, qui Peripatetici dici volunt, Materiam
Primam, habeant Formarum ſubſtantialium, quæ ſubinde effi-
ciantur, multam & variam ſupellectilem; litem non modò ijs non
intendo, ſed videns, ſcienſque, hæc illorum effata, deditâ ope-
râ, amplector; neque extra hos cancellos egredi [?] ar, quos mihi
ipſe circumdedi. In hac itaque quæſtione, *An exuſtio ſit nouæ*
*ſubſtantiæ productio*, non illud quæritur, an, cùm lignum incen-
ſione perit, aliqua ſit natura nouam ſubiens notionem; id enim
eſt extrà omnem controuerſiam poſitum; quandoquidem & noui
cineres manent, nec prorſus interit ſubſtantia, quę abit in flam-
mam, & in auras ſoluitur. Sed à Peripaticâ philoſophandi me-
thodo non recedens, hoc mihi & vobis examinandum propo-
ſui, An ardore flammæ conflagrans materia atque igneſcens
nouam concipiant formam Ignis, quæ ſit inter ſubſtantias nu-
meranda.

Grad. Nulla ne igitur ſubſtantialis mutatio contingit, ſi quid
incenſione corrumpatur?

Maur. Quinimmò magnam fieri mutationem aio pereunte ſub-
ſtantiâ, quæ exuſtione conſumitur (id quod minimè dubium ijs
videri poteſt, qui pręter Elementa ritè permiſta atque temperata
Formam vnam poſtulant coercentem, ac quaſi in officio conti-
nentem omnia, quę in corpore miſto inſunt) verùm præter qualita-
tes nihil gigni, quod ſit ſubſtantia, exiſtimo; neque cuiuſquam
ſuffragium defuturum mihi perſuadeo, niſi pręiudicata opinio ra-
tionem repellat.

Dand. Ab Ariſtotele certè aſsenſio atque approbatio non eſt
extorquenda; quippe qui lib. 2. de Gen. & Corr. text. 21. adeò
apertè & expreſsè Ignem cum Glacie comparat, vt quemadmo-
dum ex aquę concretione in glaciem nulla gignitur ſubſtantia, nul-
lam pariter gigni dicendum ſit ex ligni diſsolutione in Ignem; hęc

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer