Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Quarta. licet Materiæ & Priuationis definitionem: Quicquid enim in ali-
qua rationum complexione reperitur, quòd non poſſit plures dein-
ceps notiones ſubire ex abſoluto atque primario Naturę conſilio,
illud vni notioni per ſe affixum eſt, atque adeò ad Materiam non
pertinet, quæ ad plures notiones, non quaſi ex hypotheſi, ſed
abſolutè eſt indifferens. Hinc anima Forma dicitur, quia ſolùm
ad vitam corpori tribuendam inſtituta non antè exiſtit, quàm
viuens naſcatur; & ea pars animi, quæ mentis ac rationis eſt par-
ticeps, etiamſi, cùm à corpore ſeiungitur, non intereat, quia
tamen ad vnam certam ac definitam hominis naturam conſtituen-
dam condita eſt, nec diſſimilis ſubinde notionis capax eſt, ſed ſem-
per non niſi ad hominem componendum nata eſt atque apta, ideò
ita in homine Forma dicitur, vt longiſſimè abſit à Materiæ notio-
ne. Animantium autem, quæ ratione carent, quales ſint animę,
hìc examinare non licet, quia longiùs proueheretur noſtra hęc
diſſertatio, quàm par ſit: quamuis enim nutritio, augmentatio,
& generatio, in quibus animali cum plantis viuendi ratio com-
munis eſt, ſatis commodè ſpirituum, quorumdam peculiarium
materiam omnem congruo ordine diſponentium, & Salium effi-
cacitati tribuatur, quin aliâ opus ſit animâ, non tamen adeò
in procliui eſt explicare, an pariter ex aliquorum ſpirituum facul-
tate organa mouente oriri poſſint notitiæ & appetitiones, quibus
animalia duci videntur.

Verùm, quid hoc eſt, Gradonice, quod hanc agitantes quęſtio-
nem, in quam tamen nos ipſe coniecit, adeò tacitus audit Mau-
rocenus? Ridet, opinor, quòd velut incauti piſces eſcam ex iſtâ
naſsâ petierimus; dum enim eorum, quæ vitâ carent, formas
explicare manantibus ex variâ naturarum ſimplicium complexio-
ne, aut ſegregatione, notionibus, atque hinc immortalia, penè
dixerim, philoſophantium diſſidia componentes, nec ab Ariſto-
telis veſtigijs recedentes, ſententiam illam ſtabilire conati ſumus,
eò volentes contendimus, quò ille properabat. Hoc nimirum ſpe-
ctare, hoc voluiſse ipſo huius diſsertationis initio non obſcurè vi-
ſus eſt, nullam indicans exardeſcente materiâ effici nouam ſubſtan-
tiam. Nobis autem nunc non licet recens genitam obtrudere
Ignis naturam, qui nouam Ignis notionem non niſi mutatæ par-
ticularum complexioni adſcribere debemus, ne pugnantia lo-
quamur.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer