Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

An exustione noua ſubſtantia gignatur. vitulino capite exemptum, atquea Zeuxide aut à Parrhaſio pi-
ctum; hunc tamen, quem à menſâ reijcerem, in pinacothecam
ſedulus inferrem. Ita quoque, quamuis ligneam ſerram ad ſe-
canda ligna inutilem inter fabrilia inſtrumenta non numerarent
fabri, non tamen ita æquiuocè ſerra dicitur lignea, atque pa-
pyracea; nam ligneâ ſerrâ diſſectum quendam legiſſe me memini. Quapropter cùm carni mortuę ſolam vocis communionem cum car. ne animatâ tribuendam cenſet Ariſtoteles, hoc mitiori interpreta-
tione indiget, vt ſcilicet de Carne Muſculoſâ locutus videatur; quæ
deſiciente vitâ motum efficere non valet; alioquin & oſſa eſsent æ-
quiuocè oſſa, & ebur æquiuocè ebur; id quod quâm longèſit à com-
muni hominum intelligentiâ ſenſuque diſiunctum, nemo non videt.

Dand. Vbi de viuentibus ſermo eſt, duplex mihi videtur ab
Ariſtotele agnita Formæ notio, altera quidem quæ re ipſâ à Mate-
riâ ſecernitur, & eſt Anima, de qua lib. 2. de Anima text. 4. loquens
ait, ἀναγκαῖον τ{ὴν} ψυχὴν οὐτίαν {εἶ}ναι, ὡς {εἶ}δος σώματος φυσικοῦ
δυνάμ{ει} ξωὴν ἔχοντος, *neceſſe eſt animam eſſe ſubſtantiam, ut for-*
*mam corporis naturalis potentiâ uitam habentis: * altera verò, que
ſolâ intelligentiæ vi ſubiecto addita concipitur; nam lib. 2. Phyf. text. 10. præter Materiam Natura eſſe dicitur ἡ μορρὴ, Κὰι τὸ {εἶ}δος,
τὸ Κατὰ το\‘ν λογον *forma & ſpecies, quæ eſt ſecundum rationem: *
& text. 11. τὸ δυυάμ{ει} σὰρξ, ἠ; ὀς\~ο{υν} ου\’τ ἐχ{ει} πω τ{ὴν} ἒαυτ\~ου
φύσ{ην}, πρὶν ἀν λάβη τὸ {εἶ}δος, τὸ Κατὰ το\‘ν λόγον, ὄ ὁριξό {μευ}οι
λέγομεν, τί ἐςι σὰρξ, ἤ ὀς\~ο{υν}: *potentiâ caro aut os nondum ha-*
*bet ſui ipſius naturam, antequam accipiat formam, quæ eſt ſe-*
*cundùm rationem, quam definientes dicimus, quid eſt caro, aut os: * & text. 12. ἡ φύσις ἂν {ἔι}η τῶν ἐχόντων ἐν ἑαυτ\~οις Κινήσεος ἀρχὴν, ἡ μορ
φὴ Κὰι τὸ {εἶ}δος, ὀυ χωριςὸν ὄν, ἀλ\’λ ἢ Κατὰ τὸν λόγον: *habentium*
*in ſeipſis motûs principium natura utique erit forma & ſpecies, quæ*
*non eſt ſeparabilis præterquam ſecundùm rationem. * Adeò autem
Formæ vocabulo non niſi notionem ipſam vt plurimum intelli-
gendam eſſe conſtat, vt paulo inferiùs text. 15. priuationem eſſe
qu odammodo formam aſserat, ἡ μορφὴ Κὰι ἡ φύσις δικῶς λέγε-
ται, Καὶ γαῥ ἡ ςέρησις {εἶ}δος πῶς ἐςιν. *forma & natura duplici-*
*ter dicitur; etenim priuatio quodammodo forma eſt: * atque Ma-
teriam priuatione affectam conſiderans lib. 1. Phyſ. text. 66. ait,
ἔςι δὲ τὸ ὑποκ{εί} {μεν}ον ἀριθμῶ {με\‘ν} εν, {ει}δ{ει} δὲ δύο: *eſt autem ſubie-*
*ctum numero quidem unum, formâ uerò duo; * ob duplicem ſci-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer