Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Quarta. clam non diſſimulanter proſitens nec ab Ariſtotele deſciſcis, nec
à Phyſicis rationibus abhorres, Philoſophus vtique bonarum in
literariâ republicâ partium.

Grad. Timidè ac pedetentim mihi in hanc Philoſophiam de-
ſcendendum duxi; in eam enim ſententiam, quæ Primam cor-
porum omnium Materiem Phyſicè homogeneam admittit, pleri-
que Philoſophorum conſpiraſſe videntur, & velut Ariſtotelicam
proponunt Interpretes: quamuis autem in illam me cæco impetu
rapi non paterer, à ſapientiſſimorum tamen virorum veſtigijs
diſcedere, nec, quam ipſi triuerant, ſemitam inire, aut Pri-
mæ Materię, quam paſſim Ariſtotelicam appellant, litem pa-
lam facere, meæ tenuitatis conſcius non audebam antè, quàm
veſtram, Amici, ſententiam planiùs & apertiùs exploratam ha-
berem.

Dand. Ego verò in illâ opinione populari (nam & Philoſophia
ſuum vulgus habet) fuiſſe ſapientiſſimos, quos innuis, viros,
non facilè adducor, vt mihi perſuadeam; immò, vt equidem
ſentio, ſi pro ſe cauſam dicere ipſi poſſent, à non paucis opi-
nionibus; quas ijs poſteri affinxerunt, ſe longiſſimè abfuiſſe te-
ſtarentur. Quot inſignes, atque omnium confeſſione egregij, non
de Philoſophicis tantùm, ſed & de Theologicis diſciplinis optimè
meriti Doctores ijs terminis Diuinam vim circumſcriptam tradi-
derunt, vt ſubiectæ nature iura violare nequeat aut duplici For-
mâ Materiam eandem imbuendo, aut illam omni Formâ ſpo-
liando? Si tamen aliam eſſe totius Materiæ entitatem, aliam
Formæ, exiſtimâſſent, non admodum credibile eſt hoc eos infi-
nitæ virtuti fuiſſe denegaturos, quippe qui, ſi aſſererent, pu-
gnantia loqui non viderentur. Verùm planiorem hanc, quam nos
ſequimur, & Ariſtotelicis verbis optimè congruentem interpreta-
tionem amplexi, pro ſuâ ſapientiâ, philoſophati ſunt negando. Quia nimirum fieri non poteſt eaſdem naturas ſimplices certo or-
dine coagmentatas (non replicatas cum diuerſâ earundem partium
collocatione) nullâ factâ aut aliquarum particularum diminutio-
ne, aut alìarum acceſſione, duplicem ſimul conſtituere com-
plexionem, atque geminatam ſubire notionem; apertiſſimum eſt
Materiam eandem duplici Formâ ſimul imbui non poſſe. Quoniam
autem neque fieri poteſt, quin naturæ ipſæ ſimplices aut ſint in-
u [?] icem rite permiſtæ, aut aliæ ab alijs ſingillatim ſeiunctæ, atque

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer