Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Quarta. liquores eductos affundas, Vitriolum eodem colore, ſapore, imò
& ferè pondere, reſtitues; nam modico Spiritu & Sulphure auo-
lantibus conſtat. Forma igitur Vitrioli, quæ perierat, reuiuiſcit. Quæ ſi ita ſint, fruſtra deſudare videntur Philoſophi perplexam
illam queſtionem agitantes, & ad rauim vſque diſputantes, An
accidentia ſint inſtrumenta ſubſtantie, quibus proximè efficienti-
bus ſubſtantia gignatur. In multis enim hinc quidem nil præter
qualitates reperiri poteſt, cui efficientia tribuatur, niſi ad Cœ-
lum aut ad Supremum Naturæ Authorem, confugiatur, velut
ad ſacram anchoram; hinc verò à ratione prorſus alienum vi-
detur imperfectiſſima accidentia rerum vniuerſitati dare poſſe ſub-
ſtantiam, quam ipſan [?] eque formaliter, vt hi loquuntur, neque
eminenter poſſideant. At ſi, præter ſimplicium naturarum com-
poſitionem rite ex Naturę conſilio inſtitutam, nullam gigni opor-
teat naturam atque ſubſtantiam nouam, nihil abſonum loquitur,
qui experimentis paſſim obuijs nixus omnem qualitatibus efficien-
tiam concedit; quandoquidem plures ſubſtantias permiſcere at-
que in vnam ſubſtantiam temperare, accidentium vires non exce-
dit; quemadmodum ſingula articulatim examinanti, quæ ad per-
miſtionem neceſſaria ſunt, conſtabit.

Quod ſi animalium quorundam ex putreſcente Materiâ ortus
negotium faceſſat, eorumque vitam non tantùm à certâ ſpiri-
tuum complexione (vt plantarum ex ſemine germinatio ſuadere
videtur) ſed & ab aliâ quapiam ſubſtantiâ aliquam cum humano
animo analogiam habente prodire exiſtimemus, ipſum ſaltem cor-
pus ſolâ vi accidentium componi poſſe quis diffiteatur? Quod
enim ad membrorum compoſitionem, & conformationem linea-
mentorum, ſpectat, illa particularum in vnum coagmentatarum
ingenio reſpondet. Sic aliquando cum minutiſſimę niues cadunt,
plures ſtellulas niueas exactiſſimè elaboratas intueri licet; ſic chry-
ſtallus hexagonam figuram induit; ſic in terrâ Melitenſi lapides,
quos Linguas Serpentis vocant, certam ſemper ſeruantes figu-
ram creſcunt, & augentur: nec tamen aliqua his ineſt vita,
aut anima, ſed peculiaris eſt efficacitas Spirituum & Salium
hoc ordine particulas reliquas diſponentium, dum ſe illis
commiſcent.

Hęc certè alias Elementorum particulas peruadentium Spiri-
r [?] uum & Salium efficacitas mihi aliquando viſa eſt ſe ducem præ-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer