Full text: Weidler, Johann Friedrich: Jo. Friderici Weidleri Tractatus de machinis hydraulicis toto terrarum orbe maximis Marlyensi et Londinensi et aliis rarioribus similibus in quo mensurae prope ipsas machinas notatae describuntur, et de viribus earum luculenter disseritur

CAPVT IV. poris, uid. Lit. Q. aſſurgent eodem ſpatio cylindri de-
cem datae altitudinis 7 p. in qualibet fiſtula, ſinguli au-
tem cylindri 7 p. capiunt circiter 4 pedes cubicos, ita-
que intra minutum primum ſurſum pelluntur in rece-
ptaculum commune 80 pedes cubici. Vnus pes cu-
bicus continet 36 cantharos Pariſienſes, et tales 2880,
h. e. dolia decem uno minuto effunduntur. hora una
dolia 600, et horis 24, dolia 14, 400 attolluntur. De
Machina Marlyenſi Cap. 1. §. 32 dixi, eam diurno ſpa-
tio 18102 dolia Pariſienſia in ſublime euehere, poſita o-
mnium partium integritate, atque hinc conſequitur,
parum abeſſe, quin unica machina Londinenſis tantun-
dem aquae attollat, quantum uaſtus Marlyacenſis operis
apparatus. Verum quoad altitudinem perpendiculorum
inſigne diſcrimen eſt, ut ex §. 26. Cap. 1. conſtat. Lon-
dinenſis euehit aquas, in receptaculum plumbeum,
quod in turris ligneae ſummo eſt, et ſuperficie aqua-
rum fluminis 124 pedibus altius exiſtit, per duas fiſtulas
cupreas, quae diametrum 9 uel 10 digitorum habent. Marlyacenſis aquas ultra perpendiculum 500 p. pro-
pellit.

10. Hanc machinam hydraulicam Londinenſem,
alteram toto terrarum orbe maximam poſt Marlyen-
ſem recte cenſeri et uocari, neminem dubitare ſinent
ea, quae de eius uirtute et aquarum, quas haurit, copia
inſigni hucusque diſſerui. Inprimis ſi illud quoque ob-
ſeruetur, hodiel duo eiusmodi ahena in iisdem aedibus
iuxta ſe inuicem, cum cylindris tubisque reſpondenti-
bus, conſtituta, aquis ex Tameſi extollendis adhiberi. unam tantum quidem machinam ablolutam reperian-
ni 1726 menſe lulio, ſed altera iam coepta erat, quia
prior non ſufficiebat, aquis in aedes, quae circa pala-
tium regium ſitae ſunt, auehendis. Interea igitur,

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer