Full text: Weidler, Johann Friedrich: Jo. Friderici Weidleri Tractatus de machinis hydraulicis toto terrarum orbe maximis Marlyensi et Londinensi et aliis rarioribus similibus in quo mensurae prope ipsas machinas notatae describuntur, et de viribus earum luculenter disseritur

DE MACHINA HYDRAVL. LONDINENSI. ſuſtinetur, quemadmodum in inſtitutionibus aerome-
triae §. 25. ſq. copioſius demonſtraui. Aſſumemus ex
iisdem, quod ſuper ſpatio quadrato pedis rhinlandici,
qui non multo maior eſt Londinenſi, conſiſtat colu-
mna aeris, cuius pondus 1958 librarum, et quod graui-
tas pedis cubici aquae 64 libris aequipolleat. (ſupra qui-
dem c. 1. §. 37. ex Mariottio pondus pedis cubici aquae
libris 70 Gallicis definiui, quod accipiendum eſt de a-
quae pede cubico Pariſienſi, quo minor exiſtit pes
R hinlandicus, hunc autem ideo aſſumere debui, quia
pondus aeris ipſi accommodatum fuit.) Primum quae-
ratur moles columnae aereae innixae circulo cuius
diameter 2 {1/2} libr. quadratum memoratae diametri eſt
900 pollicum quadratorum. et per §. 158. Inſtit. Geo-
metr. 1000: 785 = 906: 706 poll. quadratos circuli, quo
embolus I. terminatur. et porro §. 198. Inſtit. Geom. 144: 706 = 1958: 9599 {23/36} libras aeris, quae embolum
premunt, et facta exhalationum condenſatione redu-
cunt. Tantundem igitur omnes, ex oppoſita parte
emboli inuerſi attollere poſſunt. Trudatur aqua per
duas fiſtulas diam. 10. dig. et altitudinis 100 pedum. una
continet 54 {288/1728} pedes cubicos, duae ſimiles 108 {1/3} ca-
piunt. multiplicato hoc numero per 64 1. prodeunt
6933 librae, quibus a ſumma 9599 lib. demtis, ſuperſunt
2666 lib. pro attritu uincendo, qui, uti dixi ob per-
pendicularem motum @@boli, multo minor eſt, quam
ſi embolus traheretur obliquius. Huic ponderi prae-
terea accedit uelocitas, quae impetum efficit, et moli
prementi nouam uim conciliat.

9. Multitudo aquarum in altum propulſarum ex
iisdem praemiſſis intelligitur. Si enim, in duabus lau-
datae diametri fiſtulis, motus contingat in perpendi-
culo 7 pedum, et repetatur decies intra minutum tem-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer