Full text: Weidler, Johann Friedrich: Jo. Friderici Weidleri Tractatus de machinis hydraulicis toto terrarum orbe maximis Marlyensi et Londinensi et aliis rarioribus similibus in quo mensurae prope ipsas machinas notatae describuntur, et de viribus earum luculenter disseritur

CAPVT IV. uel 9 p. cuius formam ellipticam Paſſiaci notaui, al-
tum 6 p. ibidem ferreus eſt cylindrus C, ſed Londini ae-
reus lamina lebetis craſſa {1/6} digit. cylindri paries craſſus
{1/2} dig.

5. Deſcriptio ſuperior tantum machinam exhibet,
tanquam ſuper fodinam ad aquas exhauriendas poſi-
tam, et antliae aſpiranti mouendae deſtinatam. Sic
autem non niſi ad mediocrem altitudinem aquas ele-
uari palam eſt. Quamobrem peruellem ut tentare-
tur applicatio embolorum inuerſorum prementium,
quia ad altiorem aquae columnam ſuſtinendam et at-
tollendam, pondus atmoſphaerae embolo L incumbens
ſatis uirium ſubminiſtrat. Vapor enim hic nihil mo-
uet, praeter embolum LL, de quo inferius plura. de-
turbatio eiusdem preſſu aeris atmoſphaerici fit, ue-
rum emboli ex h [?] 2 pendentes, cum deſcendunt, ab
embolo L non truduntur, ſed proprio pondere de-
mitti debent. quare tales eligendi, quorum deſcenſus
quam minime impediatur. In antlia aſpirante deſcen-
f [?] urus embolus eam habeat grauitatem, ut uincat at-
tritum, et in aquam ſub eo praecedente aſcenſu et ſuctu
collectam mergatur. et quia attritus emboli intra poli-
tam cylindri ſuperficiem perpendiculariter commoti,
non nimis uehemens eſt, conſequitur inde, pondus
ferrorum, ex quibus emboli pendent, ſufficere poſſe,
ad eos demittendos, et coria [...] aluularum ſurſum con-
uertenda, ut in aquam mergantur, praeſertim cum
emboli coriis elatis laxius in fiſtulis pendeant. Et
tales emboli cernuntur in machina Paſſiacenſi. Sed
his ipſis aquas effundi debere in receptaculum, quod
ponitur intra perpendiculum, in quo truncus emboli
agitatur, palam eſt.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer