Full text: Weidler, Johann Friedrich: Jo. Friderici Weidleri Tractatus de machinis hydraulicis toto terrarum orbe maximis Marlyensi et Londinensi et aliis rarioribus similibus in quo mensurae prope ipsas machinas notatae describuntur, et de viribus earum luculenter disseritur

DE MOLIS ALATIS HYDRAVLICIS. angulos ſuper peripheria poſitae, aquas obvias tantum
ſupra planum inclinatum aſſeribus ueſtitum, et tres
circiter pedes ſuperficie aquarum altius, protrudunt,
atque in foſſas eiiciunt, ex quibus tandem in amplio-
res alueos deuoluuntur, atque ita breui tempore, a ma-
gna aquarum ui nullo fere negotio humiliora prata ſua
liberant. Verum opera, quae altius tollunt aquas, uen-
to commota, non adeo magno numero exſtructa ſunt,
partim quia aura non ſemper fauet, partim quia uis at-
que impetus uentorum raro aequabilitatem ſeruare ſo-
let . Cum itaque repererim duas molas hydraulicas, prope arcem regiam Meudon, haud procul Pariſiis ſi-
tam, quarum uſu probata fabrica eſt, nolui earum de-
ſcriptionem, quippe a nemine hactenus datam, omit-
tere. Scalam tamen non adieci, chartae ſumtibusque
parſurus, ſufficere exiſtimans, ſi menſurae fideliter in-
dicarentur.

2. Exſtructae ſunt moletrinae, de quibus agere
inſtitui, circa finem uiuarii Meldoniani in montis, cui
impoſita eſt arx, ſummo, quod in planitiem amoenam
deſinit, e regione uillae, quae Villebon nominatur. Huc aquae pluuiae, et fontium uicinorum, per riuos
in ampliſſimum ſtagnum colliguntur, et ex hoc ſtagno,

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer