Full text: Weidler, Johann Friedrich: Jo. Friderici Weidleri Tractatus de machinis hydraulicis toto terrarum orbe maximis Marlyensi et Londinensi et aliis rarioribus similibus in quo mensurae prope ipsas machinas notatae describuntur, et de viribus earum luculenter disseritur

DE MACHINA MARLYENSI. mentum habere queat, explorandum reſtat. conf. Dn . Gravesande Inſtit. Philoſ. Nevvton. p. u. et 333. Ex
his intelligi poteſt, quid requiratur ad iudicium de af-
frictu machinarum ferendum. Glaciem laudabili in-
ſtituto fregit Amontonivs , in commentariis acad. reg. ſcientiarum, a. 1699. p. 257. edit. Amſtel. reperitque
experientiae conueniens, quod in materia, ex qua prae-
cipue machinae componuntur, ligno, ferro, cupro,
plumbo et ſimilibus, reniſus oriatur ab affrictu talis, qui
tertiae parti ponderis, quod ſubiectum corpus premit,
reſpondeat. Haec ſi transferantur ad machinam Mar-
lyenſem, nemo uitio mihi uertet, quod dimidia parte
uires machinae affrictu minui dixerim. Non ſolum
enim ibi magnum occurrit pondus rotarum libramen-
torum embolorumque, ſed etiam in his poſtremis,
dum lignum molle et corium humidum in antliis agi-
tatur, ita attritus uidetur exaſperari, ut aeſtimationem
adhuc maiorem, quam aſſumſi requirat. Siquidem et-
iam pondus aereae columnae imminentis embolo, ſub
quo aer craſſus excluſus eſt, ſuperandum uenit. tandem
accedit his inertia aquarum poſt alas ſtagnantium, cui
ſoli maximam uim tribuit Mariottius. Praeterea res
ipſa loquitur, hypotheſin meam admittendam eſſe. nam aucto ad dimidium onere, tamen uis ſupereſt agi-
tandae machinae, e@ praeſtandis iis quorum cauſa in-
uenta et exſtructa eſt. in ipſis autem uiribus nullum ex-
ceſſum commiſſum eſſe, ſi ea, quae aliorum obſeruatio-
nibus fidem habens attuli, uera ſint, palam eſſe arbi-
tror. Rectiſſime etiam ſentiunt, qui ſuadent, tutius
eſſe in pragmatia machinali, obſtaculorum nondum re-
cte cognitorum momenta auctiora ſumere, quam his
extenuatis, nimis confidere inuentae compoſitionis ali-
cuius machinae facultatibus. Et placet mihi prae reli-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer