Full text: Weidler, Johann Friedrich: Jo. Friderici Weidleri Tractatus de machinis hydraulicis toto terrarum orbe maximis Marlyensi et Londinensi et aliis rarioribus similibus in quo mensurae prope ipsas machinas notatae describuntur, et de viribus earum luculenter disseritur

CAPVT I. tem affrictus conſideratio difficilior quam quis credide-
rit. Scilicet quaeritur de obſtaculis, quae naſcuntur, dum
corpus toto ſuo pondere ſuper altero nitens, eidemque
incumbens, ſuper eodem eſt mouendum. Hic remo-
ram primo ponit inaequalitas ſuperficierum corporum
ſeſe tangentium, miſcentur caua prominentibus ſolidis
partibus, totidem ueluti interueniunt elateria, quot
eminent monticuli, et dum ſingula renituntur, ſingula
augentmotus difficultatem. ex quo ſequitur, corpora,
quo inaequalia magis et aſpera item quo molliora ſun@,
eo plura in iis impedimenta motuum deprehendi. Et
quoniam elateria modo laudata, tanto fortius obſiſt [?] unt,
quanto magis curuantur, apparet, prae ceteris ad am-
plificandam affrictus difficultatem multum conferre mo-
lis alteri inſidentis pondus, et dum ob priorem cauſam,
nempe aſperitatem, motus impedimenta creſcunt pro
ratione amplitudinis ſuperficiei, ob grauitatem denuo
et experientia teſte, multo maius augmentum conſe-
quuntur, quod potiſſimum Hirei et Amontonii phi-
loſophorum celeberrimorum opera diligentiaque eſt
demonſtratum. uid. D N. DE Fontenelle Hiſt. Acad. R. ſc. a. 1699. p. 128. ſq. Etſi quis exiſtimet, tolli omni-
no primam cauſam poſſe, ſi polities inducatur corpori-
bus, et materia pingui u. g. oleo amplius lubricetur,
fallitur omnino. Siquidem pol@@ies et pinguedo ex-
cludunt aerem, qui caua inter corpora reſidua replet,
quo facto aer exterior incumbens tota ſua grauitate,
nouum et ualidiſſimum motui obſtaculum producit,
uti marmorum laeuigatorum ſibique impoſitorum ex-
perimentis conſtat. Et quis ignorat, quae hodie de
mutua corporum attractione, tanquam aeterna natu-
rae lege, philoſophi tradunt, quae utrum in ſingula-
ribus coniungendis, affrictuque eorum augendo, mo-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer