Full text: Weidler, Johann Friedrich: Jo. Friderici Weidleri Tractatus de machinis hydraulicis toto terrarum orbe maximis Marlyensi et Londinensi et aliis rarioribus similibus in quo mensurae prope ipsas machinas notatae describuntur, et de viribus earum luculenter disseritur

DE MACHINA MARLYENSI. tinet talis columna columnas 37, altitudinis 4 pedum,
h. e. pondus 37. 55 = 2035 librarum. duae habent 4070
lib. additis 495 lib. oriuntur 4565. librae. hic numerus, pro
compenſando affrictu antliarum, uincendoque impe-
dimento, quod ab aquis poſt alas ſtagnantibus oritur,
ſumatur bis, et fient librae 9130. ſed quoniam onera
lignorum embolorumque, et ipſius rotae negleximus,
addantur denuo 2035 lib. ſumma 11165 propemodum in-
dicabit onus ab altero rotae manubrio ſuperandum.

35. Quod attinet ad catenas, iſtae non minus nego-
tii rotis faceſſunt. Sumamus ordinem, qui in caſtello
ſiniſtro finitur, hic enim columnae aquarum fere ſimi-
les ſunt, undecim ex iis ualent 11. 55 = 605 lib. et du-
plum ob affrictum et pondus embolorum 1210 lib. Por-
ro ex caſtello columnae duae aquae, intra fiſtulas, qua-
rum perpendicularis altitudo eſt 175 pedum, (§. 26)
eleuantur. facta huius longitudinis diuiſione per 4,
continentur 44 columnae, 4 pedes longae, quare 44. 55 = 2420 libris, et duplicato numero, pro columna
altera, 4840 lib. additaque priore ſumma 1210 lib. pro-
deunt 6050 librae. Cum autem aquis hiſce, intra fiſtu-
las propulſis, tum aeris pondus renitatur, tum inuer-
ſiones inflexionesque tuborum obſtacula obiiciant, ſe-
curius pro dato numero duplo maiorem 12100 aſſume-
mus, quo onus alterius manubrii ſignificetur, non ad-
modum diſſimile illius, quod oppoſito manubrio uin-
citur, ceterum ſumma totius molis uni rotae ſuperan-
dae et mouendae eſt 23265 librarum. Et pro rotis 14,
quia in ſingulas, ultima excepta, ſimilia fere onera
diſtributa ſunt, pondus mouendum fiet 325710 li-
brarum.

36. Vtrum fluminis impetus tantae moli agitandae
par ſit, ſequenti modo indagabimus. ponamus rotas

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer