Full text: Weidler, Johann Friedrich: Jo. Friderici Weidleri Tractatus de machinis hydraulicis toto terrarum orbe maximis Marlyensi et Londinensi et aliis rarioribus similibus in quo mensurae prope ipsas machinas notatae describuntur, et de viribus earum luculenter disseritur

DE MACHINA MARLYENSI. quarum agitatio antea a nemine diſtincte deſcripta eſt
delineaui hunc in finem figuram 9, in qua lineae 0000,
deſignant catenas parallelas, hae ut aquas ex puteo al-
tius attollant, ut deinceps lapſu naturali in caſtellum
ipſum profluant, impoſitae inferioribus trabibus ſunt co-
lumnae quaedam, ſiue fulcra ſuperioris contignationis. in hac GG trabs geſtat lignum FE et normam HKI,
quae circa clauos ſuos aguntur. primum parte altera
nectitur cum CA perpendiculo tigni ſubſidiarii, et ipſe
nexus craſſo ligno ED fit: parte altera F, ex ferreo
trunco emboli duo aſpirantes L, L, pendent. norma
autem HKI, mouetur ligno y, quod ſuper longurio
unco ferreo iacet, atque haec pars normae K modo
propellitur, modo attrahitur, eodemque motu agitan-
tur duo emboli MM, qui ex I dependent. Ita 28 ant-
liis diam. 6. dig. hauriuntur ex puteo aquae. motus em-
boli fit in perpendiculo 3 pedum, et aquae putei circi-
ter 20 pedib. a ſuperiori huius hauſtri receptaculo di-
ſtant. hinc per canalem plumbeum diam. 1. ped. deſcen-
dunt, et ad caſtellum ſiniſtrum deuoluuntur.

22. Neque tamen aquae ſtatim in ipſum caſtello ſub-
iectum puteum illabuntur, ſed deriuantur fiſtulis, in
commune receptaculum ſiue ſtagnum H, Fig. 1. atque
inde puriores redeunt. Eodem recipiuntur, quae per
aquae ductum ex opere ſtructili, et a uilla Selle per 1200
ſexpedas continuatum, lat. 2 p. alt. 3 {1/2} prope caſtellum
ſiniſtrum effunduntur.

23. In caſtellis mediis, quorum ſaepe feci mentionem,
hauriuntur aquae ulterius antliis inuerſis, quarum actio-
nem fig. 10. clare ob oculos ponit. nimirum crux AB
apprehenditur a catena ſuperiore in F, et ex A pendent
ex ferris longis, ita ut figura docet compactis, tres qua-
tuorue emboli inuerſi, intra cylindros, quorum imum os

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer