Full text: Weidler, Johann Friedrich: Jo. Friderici Weidleri Tractatus de machinis hydraulicis toto terrarum orbe maximis Marlyensi et Londinensi et aliis rarioribus similibus in quo mensurae prope ipsas machinas notatae describuntur, et de viribus earum luculenter disseritur

DE MACHINA MARLYENSI. hic crux ſiue norma horizontalis lignea adhibetur,
quam explicationis cauſa in Fig. 8. Tab. 2. paululum
eleuatam delineaui. Scilicet manubrium curuatum A,
apprehendit tignum AB, circiter 9 pedes longum, quod
extremo ſuo mouet tignum alterum BC, 16. p. ab axe
medio intra trabes fortes ſuſpenſum, et in uerticem li-
bratum. huic adhaeret tignum horizontale CD, ſimilis
fere cum libramento longitudinis, quod connexum
eſt, cum extremo perpendiculi D, crucis horizontalis
EFD, in medio circa clauum rotundum mobilis. tan-
dem in puncto tranſuerſae trabis huius crucis F adhae-
ret catena FG, quae non flexilis eſt, uti in tr. Ioncherii
p. 156. pingitur, uerum componitur ex longuriis ferreis
quadrilateris, longis plerumque 12 uel 15 p. lat. 3 dig. ſpiſſ. 1. dig. et ferrum ſuperius FG copulatur cum ex-
tremo fortioris tigni in plano uerticali ſuſpenſi, quod
infra aliam ſimilem catenam ſuperiori parallelam tra-
hit, atque ita tandem motus oſcillationis in caſtella us-
que ſuperiora continuatur.

20. Haec ut clarius pateant, ſequentia inſuper, de
cruce, tignis in uerticem conuerſis, et catenis addam. crux fere eandem cum horizontali habet magnitudi-
nem, niſi quod brachium otioſum E minus eſſe poſſit,
alterum uero KF minimum 6 p. eſſe debet. tigna oſcillan-
tia (gall. balanciers) duplicis ſunt generis. fortiora, quae
etiam ſubſidiaria uel firmamenta (renforts) uocantur,
quale in figura 10, literis GG ſignificatur, horum claui in
extremis penetrant longurios ferreos ſiue catenas, adeo-
que efficiunt, ut motui rotae obſequantur. tales in machi-
na 1500 numerari, relatum mihi eſt. alterum genus con-
ſtituunt tigna tenuiora itidem clauis inſtructa in extre-
mis, quibus incumbunt catenae, adeoque tantum
portant longurios ferreos, et impediunt eorum curua-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer