Full text: Weidler, Johann Friedrich: Jo. Friderici Weidleri Tractatus de machinis hydraulicis toto terrarum orbe maximis Marlyensi et Londinensi et aliis rarioribus similibus in quo mensurae prope ipsas machinas notatae describuntur, et de viribus earum luculenter disseritur

CAPVT I. ſiue fiſtulis, quae ducunt aquas per embolos protruſas. Valuularum conſtructio ex ſuperioribus intelligitur.

13. Venio ad explicandum rotarum officium, quod
duplex eſt. Primum agitant antlias prementes, et aquas
per fiſtulas in ſuperiora duo caſtella media propellunt. deinde mouent antlias caſtellorum trium, quorum ſu-
pra §. 4. ſitum indicaui, idque ope catenarum eousque
continuatarum. Vtrumque officium rotae exequun-
tur manubriis uerſatilibus. Nimirum axis rotarum
quernus longus eſt 15 p. ſpiſſus 2 {1/2} p. ex hoc axe ligneo
prominent utrimque manubria fortiſſima ferrea, fig. X. Tab. I. quorum portio AB prope axem cylindrica I p. longa 6. dig. ſpiſſa, altera BC priſmatica 3 p. longa
8 dig. ſpiſſa eſt, extrema pars CD cylindrica 1 p. longa,
4. dig. craſſa eſt. pondus plerumque 1500 uel 2000 li-
brar. ſingula habent.

14. Rotae igitur in prima ſerie, ſingulae altero ma-
nubrio, quod montem ſpectat, antlias mouent, altero
par catenarum ducunt; prima tamen ob ſitum com-
modum, utroque axis extremo catenas trahit. Rotae
ſex ſecundi ordinis catenis utrimque mouendis deſti-
natae ſunt. decimae quartae utrimque antliae adhae-
rent. Cuilibet autem uectis librantis extremo qua-
tuor emboli antliarum prementium reſpondent, qua-
propter in ipſo flumine continuo mouentur ſexaginta
quatuor antliae prementes, et octo aſpirantes. Simi-
liter inde euidens eſt numerus catenarum duplicium. Nam in primo ordine rotarum, ſex manubria totidem
catenas, una catenas duas, et in ſecundo ordine ſex ro-
tae utrimque catenas habent. Inde conficitur ſumma
uiginti parium catenarum. ſeptem ex his in caſtello
medio ſiniſtro finiuntur, tredecim ad dextrum caſtel-
lum aſcendunt; et tandem in ſupremum caſtellum aſ-
ſurgunt.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer