Full text: Weidler, Johann Friedrich: Jo. Friderici Weidleri Tractatus de machinis hydraulicis toto terrarum orbe maximis Marlyensi et Londinensi et aliis rarioribus similibus in quo mensurae prope ipsas machinas notatae describuntur, et de viribus earum luculenter disseritur

127. SCHOLION I.

99. Reliqua et intricatiora de uenis capita, ut obliquitas earum,
acceſſus ad easdem, et ſimilia curioſus talium ſcrutator re-
rum, non tam figuris, quam deſcenſu in fodinas, et uenarum, uariis
reptatibus inſignium, contemplatione, melius pleniusque intelliget. Itaque cum etiam ad banc materiam ulterius colendam aditus a no-
bis paratus ſit, ulteriorem buius argumenti explicationem, nec non
de aquis ducendis doctrinam, cuius fundamenta ſolide in bydrauli-
cae inſtitutionibus tradita ſunt, mittam, et ad deſcriptiones fodina-
rum illuſtrandas progrediar.

128. SCHOLION II.

100. Enimuero, cum de ichnographia menſionis ſubterraneae et
ſubdialis copioſe ſupra §. 64. 67. 70. dictum ſit, ſupereſt, ut
de orthographia et ſcenographia agatur.

129. DEFINITIO XXV.

101. Oribographia, ſiue profilum, uocatur delineatio, qua
mons, in quo fodinae actae ſunt, quaſi per medi-
am earum cauitatem ſectus ſiſtitur, ut ſuperiorum et infe-
riorum cryptarum poſitio, quoad perpendicularem altitu-
dinem, ob oculos ponatur.

130. PROBLEMA XVI.

102. Orthographiam fodinarum deſcribere.

1. Ducatur linea horizontalis OM, et ſuper
ea erigantur locis competentibus perpendicula OA, QH,
quibus puteorum altitudines normales AN, QH ſcalae
adminiculo exhibentur, et praeterea parallelis ductibus eo-
rum amplitudines ſignificentur.

130.1.

Figur. 11.
Tab. 2.

2. Quando deorſum a cryptis uel cuniculis alii putei
(geſenke) acti funt, etiam ulterius eorum altitudines pin-
gantur. Et profilum fodinarum erit deſcriptum.

131. DEFINITIO XXVI.

103. Scenographia fodinarum menſoribus nominatur deli-
neatio, quae orthographiam iuxta ichnographiam
iunctim refert.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer