Full text: Weidler, Johann Friedrich: Jo. Friderici Weidleri Tractatus de machinis hydraulicis toto terrarum orbe maximis Marlyensi et Londinensi et aliis rarioribus similibus in quo mensurae prope ipsas machinas notatae describuntur, et de viribus earum luculenter disseritur

GEOMETRIA SVBTERRANEA. tes nominari et diſtingui merentur. tales ſunt a, b, c, [?] in fig. 24. uid. Voigtel . p. 120.

124. PROBLEMA XIV.

96. Venarun ſitum inueſtigare.

Reſolutio. 1. Quando intra cryptas, quae uenas
interſecant, hae iam manifeſtae ſunt, applicatur utrique
extremo, in iacente et pendente cauernae pariete, funicu-
lus, et ſuſpenſa libella et compaſſo, tum inclinatio tum di-
rectio quaeritur.

2. Hinc inueſtigata baſi, pro angulo dato, etiam in
ichnographia fodinae, loco ſibi competente, linea quae ſi-
tum uenae ob oculos ponat, ducitur. tales f. 20. occurrunt,
quarum ſitum etiam in menſione cryptarum [?] notaui. §. 59.

3. Qualis autem uerſus ſuperiorem terrae cruſtam ſit
poſitio uenarum, foſſor, qui uirgulam diuinatoriam rege-
re didicit, progreſſu ſuo indicabit, quem geometra metie-
tur, et figura etiam ob oculos ponet.

125. CONSECTARIVM.

97. Quando duarum uenarum ſitus intra terram et extra ter-
ram ſic innotuit, inde ſuſpicio ducitur, utrum ſe ſint ſe-
caturae, ſi continuentur. nempe uenae, quarum diſtantia in-
fra minor, ſupra maior deprehenditur, quia conuergunt, ſe
tandem ſecabunt. ſecus foret, ſi contraria earundem poſitio
eſiet.

126. PROBLEMA XV.

98. Inuenire directionem principalem uenarum.

Reſolutio. I. Ubi ia@ aperiere uenam, et ſecun-
dum eam ſpecus cauarunt foſſores, fiat eorum menſio, et
ichnographia, et ſiquidem, prope eandem horizontalem
lineam producantur, quaeratur directio principalis, ex plu-
rium baſium paralleliſmo.

2. Venae latentis adhuc directionem, uirgulae motus,
et uia foſſoris eam geſtantis, patefacient.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer