Full text: Weidler, Johann Friedrich: Jo. Friderici Weidleri Tractatus de machinis hydraulicis toto terrarum orbe maximis Marlyensi et Londinensi et aliis rarioribus similibus in quo mensurae prope ipsas machinas notatae describuntur, et de viribus earum luculenter disseritur

gnomon imbutus fuit, ibi non reperiri. aliumque ideo indicem cupit
applicari. ſed haec peritioribus iudicanda relinquo.

119. DEFINITIO XXII.

91. V enae tum conuerſione in mundi plagas, tum aſcenſu
lapſuque differunt. prior poſitio parit diuiſionem fe-
quentem. uena recta eſt, (ſtehender gang), cuius linea dire-
ctionis (ſtreichen) cadit intra horas 12 et 3. uena porrecta
(flacher gang) quae dirigitur intra horas 9-12. uena ſerotina
(ſpatgang) quae uertitur intra arcum horarum 6-9. uena
matutina, (morgengang) quae intra horas 3-6 continetur.

120. DEFINITIO XXIII.

92. P ro aſcenſu uero et lapſu uenarum haec diuiſio placuit. uena erecta, (ſtehender gang) cuius inclinatio ad ho-
rizontalem non eſt infra 80 gr. quae nempe aut perpendi-
cularis eſt, aut a perpendiculo non ultra 10 gr. deflectit. uena obliqua, (donlegter gang) cuius inclinatio ad horizon-
tem eſt infra 80 et 60 gr. uena aequa, (flacher gang) cuius
inclinatio ad horizontalem eſt intra 50 et 20. gr. Ubi uero
inclinatio uenarum eſt infra 20 gr. pendentes uel dilatatae
(ſchwebende gaenge) nuncupantur. germ. nonnunquam
etiam floeze dicuntur.

121. DEFINITIO XXIV.

93. Q uando uenae conuerſionem ad mundi partes ſaepius
mutant, directio principalis (hauptſtreichen) appella-
tur, quae plerisque communis eſt.

122. CONSECTARIVM.

94. E rgo principalis directio, paralleliſmo plurium uenarum,
in eandem mundi partem tendentium, obtinetur.

123. SCHOLION.

95. V enae, quae lapſu ſuo ſitum continue mutant, et modo erectae
modo [?] obliquae, item in contrarias partes reflexae ſunt, prae-
cipitatae dicuntur. (Sie ſtürzen ſich und fallen wiederſinns) et ta-
les non tam ab aſcenſu deſcenſuue, quam a conuerſione in mundi par-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer