Full text: Weidler, Johann Friedrich: Jo. Friderici Weidleri Tractatus de machinis hydraulicis toto terrarum orbe maximis Marlyensi et Londinensi et aliis rarioribus similibus in quo mensurae prope ipsas machinas notatae describuntur, et de viribus earum luculenter disseritur

num, una cum lineis horizontalibus adiacentibus, eodem
ordine, quo ſemet in ſpecubus ſubterraneis exceperunt,
ſupra terram, beneficio goniodictici inſtrumenti, diſpo-
nantur, et baculi locales ſtatuantur, tandem quodlibet
punctum ſubter terram alii ſupra terram oppoſitum re-
peries. Enim uero quia minimus error in angulis et late-
ribus commiſſus, per totam praxin diffunditur et augetur,
hac ſolutione infrequentius artifices utuntur.

Reſolutio ſecunda per lineam rectam. nempe ducatur a
principio menſionis ad punctum, quod ſubterraneo in
ichnographia competit, linea recta Hi, eademque ſcala
menſuretur, tum, recte prius in partes mundi conuerſa
ichnographia, imponatur lineae HI organum lineationis,
et hora in compaſſo obſeruetur, et ſecundum huius horae
ductum, baculis poſitis, determinetur lineae IH longi-
tudo, (§. 7) ita reperietur punctum I ſupra terram, quod
alteri eiusdem nominis infra terram, imminet. Verum
etiam haec methodus, quando per inaequale ſolum et per
ambages proceditur, difficultates ſuas habet, et errori oc-
caſionem dare poteſt.

105.1.

Figur. 11.
Tab. 2.

Reſolutio tertia, funiculo indefinito. (mit der verlohr-
nen Schnur)

1. Ponitur facta ſpecuum ichnographia, et quo-
niam ex eadem innoteſcit, circa quam regionem, et in
qua diſtantia, ſupra terram punctum dato infra terram in-
cumbens, haereat, ſume funiculum longum 6 uel 10 ulnas,
et progredere uerſus illud punctum in campo libero, et
utrimque in extremis funiculi pone baculos, (uel princi-
pio funiculum in machina tractoria putei alliga, et altero
tantum in fine palum ſtatue)

2. Deinde ex fune tenſo libellam, poſtea etiam com-
paſſum, ſuſpende, et ita angulum inclinationis et directio-
nis, cum longitudine funis, in pugillares refer.

3. Ita porro menſionem ſubdialem continua, donec

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer