Full text: Weidler, Johann Friedrich: Jo. Friderici Weidleri Tractatus de machinis hydraulicis toto terrarum orbe maximis Marlyensi et Londinensi et aliis rarioribus similibus in quo mensurae prope ipsas machinas notatae describuntur, et de viribus earum luculenter disseritur

CAPVT I. plebat; et dum hic in progreſſu operis aliqua for-
ſan de ſuo adiiceret, evenit, ut pro machinae nouae
inuentore haberetur. Ii autem, qui initiis fabricae in-
terfuerunt, affirmarunt mihi ad unum omnes, Ranne-
quinium illius verum auctorem et fabricatorem, et Vil-
lanum commendatorem apud aulam, et ueluti ergo-
dioctem, extitiffe.

2. Primum quidem in radice montis, cui S. Ger-
mani oppidum imminet, experimentum antliarum
aquas ui in altum protrudentium ceperunt, et beneficio
rotae molae in ripa ſequanae poſitae, aquas ex ſequana in
ſupremum aggerem, (Terraſſe) qui ibidemante caſtellum
nouum eſt, omnium qui adſtabant, et ipſius Regis, qui
coram operis noui effectum uidere dignatus eſt, ad-
miratione extulerunt. Deinceps iuſſu Regis ad ſtupen-
dae molis Marlyenſis conſormationem elaborationem-
que ſeſe accinxerunt, eamque intra ſeptem annos ab-
ſoluerunt, Louvoiſio, poſt Colberti obitum, coepta
ſtrenue urgente et adiuuante. Dicitur etiam Ranne-
quinius typum minorem futurae machinae (modelle)
feciffe et regi monſtraſſe. Verum, utrum et ubi ille
nunc ſeruetur, reſciſcere non potui. Eſt aliquis in
obſeruatorii regii technophylacio, ſed plane diſſimilis
operis, nec ad experimentum inſtituendum idoneus.

3. Cum autem rotae plures flumini imponendae
eſſent, et praeterea lapſus aquarum impetuoſior requi-
reretur, palis muroque agger transuerſus factus, et na-
uigationi nouo alueo proſpectum eſt, qui iuxta uete-
rem per quater mille paſſus, a uilla Bezons, usque ad
S. Germani pontem, continuatur, Lapſus aquarum
ſupra hunc aggerem eſt 4. pedum, flumine alto exi-
ftente.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer