GEOMETRIA SVBTERRANEA.
apparet ex intuitu ſchematis tertii, gradus in libel-
la a ſemicirculi medio numerari, ergo filum pon-
dere in libella tractum indicat numerum graduum
anguli, qui in triangulo rectangulo eſt ad baſin,
Q. E. D.
66.
CONSECTARIVM.
46. Quando autem libella e funiculo ſuſpenditur, euidens
eſt, funiculi longitudinem, manifeſtare trianguli re-
ctanguli abc hypotenuſam, ſiue ſurſum ſiue deorſum funicu-
lus ducatur. atque adeo, in triangulo rectangulo quouis, an-
gulos et hypotenuſam innoteſcere, ex quibus crura inueſti-
gare oportet.
67.
PROBLEMA I.
47. Data hypotenuſa et angulis trianguli rectanguli, inuenire
cathetum et baſin.
Reſolutio prima iam data eſt in §. 35. Trigon. plan.
nempe aſſumitur hypotenuſa AC pro ſinu toto, et crura
CB, BA, ſunt ſinus recti oppoſitorum angulorum. Qua-
re infertur, pro perpendiculo,
Sin. B: CA = Sin C: AB. et pro baſi
Sin. B: CA = Sin. A: CB
68.
EXEMPLVM
Sit ac hypotenuſa 6 uln. angulus c 10 gr. fiat, pro cathe-
to ab, ut ſinus ang. b 90 gr. 100000 ad ac 6 uln. ita ſinus
10 gr. {17364--6/104184}
{104184/100000} | 1 Uln. ſ. Lacht. {418/10000} fiant partes octauae, (acht-