Full text: Weidler, Johann Friedrich: Jo. Friderici Weidleri Tractatus de machinis hydraulicis toto terrarum orbe maximis Marlyensi et Londinensi et aliis rarioribus similibus in quo mensurae prope ipsas machinas notatae describuntur, et de viribus earum luculenter disseritur

GEOMETRIA SVBTERRANEA. cochleisque in quolibet ſitu in circulo horario figendis,
intra quas, laxatis cochleis, circulus horarius mobilis eſt. In centro circuli foramen fit, per quod funiculus duci
queat, et centrum ambit alius orbis mobilis unco praedi-
tus, cui alter funiculus annectitur.

59.1.

Figur. 16.

60. SCHOLION I.

40. Tales circuli horarii adhibentur, in ferrifodinis, ubi magnes
officium non facit, pro earum directionibus reperiundis. Debent autem duo tales circuli ad manus eſſe, pro menſione
inſtituenda.

61. SCHOLION II.

41. His circulis horariis ſpeciatim accommodatus eſt orbis alius
aeneus, medio cauus, et ſimili ratione diuiſus, uti priores
circuli; uocatur a menſoribus transportatorium circulare, quia
illius beneficio in charta reſtituuntur anguli, circulis horariis in
ferrifodinis reperti. ex huius transportatorii centro, exiguus an-
gulus reſectus eſt, ut in quouis caſu centrum illius orbis ad linearum
datarum extrema recte applicari poſſit.

61.1.

Figur. 17.

62. SCHOLION III.

42. Praeter hucusque commemorata organa, etiam alia menſo-
ribus metallicis uel neceſſaria uel ſaltem utilia ſunt. Nem-
pe circuini, regulae, norma, ſcalae geometricae, diuerſae magnitu-
dinis, magnes eximius, pro excitanda in languidis acubus uirtute
directionis, funiculi aliquot ulna longi, item pugillares, et pro
commode transferenda in fodinas ſupellectile, perula. v. V OIGTEL.
Part. III. p. 21. ſq. ibid p. 29. commendat etiam inſtrumentum
proportionale ex 5. regulis figura parallelogramma compoſitum. Ve-
rum tali carere ſatius uidetur, quia illius motus uix tam eſt aequabi-
lis et regularis, ut ichnographiis minore maioreue figura pingen-
dis, adhiberi ſine errore poſſit.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer