Full text: Weidler, Johann Friedrich: Jo. Friderici Weidleri Tractatus de machinis hydraulicis toto terrarum orbe maximis Marlyensi et Londinensi et aliis rarioribus similibus in quo mensurae prope ipsas machinas notatae describuntur, et de viribus earum luculenter disseritur

GEOMETRIA SUBTERRANEA. D, parallelum lineae dioptrarum. Firmatur autem
ſuper fulcro, per foramen H immiſſo, et adhibetur,
tum ad linearum inclinationes ad horizontem, tum inpri-
mis ad conuerſiones uel directiones in mundi plagas, in
externa terrae ſuperficie definiendas. Nam quando ex
funiculo HI libella ſuſpenditur, poteſt portio inſtrumenti
AE tamdiu attolli uel deprimi, donec pondus, ex cen-
tro libellae pendulum, angulum inclinationis ad horizon-
tem deſignet. Similiter ſuſpenſo ex goniodicte compaſſo,
et moto inſtrumento dextrorſum uel ſiniſtrorſum, donec
ſub eodem acus magnetica plagam deſideratam indicet,
habetur ſitus illius in eandem mundi plagam.

54.1.

Figur. 7. 34.

55. CONSECTARIVM.

35. Quodſi igitur quis, obtento inſtrumenti ſitu, per dioptras
proſpiciat, poteſt in patente campo, baculis conſtitu-
tis, lineam in quodlibet horizontis punctum conuerſam de-
finire. Ceterum ligneum eſt, ut eo euadat leuius. Habet idem
uſum pro libellatione locorum inſtituenda; item pro deſcri-
bendis arearum ichnographiis, ſiquidem angulos a lateribus
figurae cuiusdam comprehenſos acus indicat, qui in charta
inſtrumento lineationis accurate iterum ſiſti poſſunt. Gonf-
dicta §. 132. Geom. reſol. 3.

56. DEFINITIO XVI.

36. Compaſſus iacens (der Setz - Compaſſ.) eſt arcula rotunda,
ex aere uel ligno parata, in cuius medio, intra caui-
tatem circularem, acus magnetica ſuper acuto ſtilo iacet,
peripheria uero in portiones ſuas horarias, quemadm o-
dum figura indicat, diuiſa eſt. Praeterea circa pyxidem
magneticam, in medio inſertam, regula AB mobilis eſt,
cuius alterum erus uerſus A ſigno, v. g. crucis, ſignatur.

56.1.

Figur. 14.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer