Full text: Weidler, Johann Friedrich: Jo. Friderici Weidleri Tractatus de machinis hydraulicis toto terrarum orbe maximis Marlyensi et Londinensi et aliis rarioribus similibus in quo mensurae prope ipsas machinas notatae describuntur, et de viribus earum luculenter disseritur

GEOMETRIA SVBTERRANEA. ſus ex funiculis ea lege, ut ſemper notae S et M quae ſeptemtrio-
nali et meridionali plagae adſcriptae ſunt, adeoque tota linea S M
incidant in axem, ſiue lineam directionis, ipſius fodinae, cuius po-
ſitus quaeritur. Et continuo quidem ſignum S prorſum, ſiue in ante-
riorem partem, uertitur. Quando igitur inuerſe ſcribuntur ſigna
Occ. et Or. acus magnetica, ea parte ſua, quae in ſeptentrionem reſpi-
cit, monſtrat plagam, in quam fodina porrigitur. Ingenioſe autem
compaſſum ſuum ita compoſuere finitores, quia ipſa nunc acus certis-
ſimum et ſubtiliſſimum plagae praebet indicem. Quantum enim linea
S M deflectit a meridiana, tantum etiam acus ab eadem recedet. Si ergo S in occaſum collineet, acus indice ſuo ſuper Occ. conſiſtet,
et occaſum monſtrabit, et ſimiliter in intermediis lineis ſeſe geret,
cuius conuerſae ſcriptionis effectus, uſu talis pyxidis, omnium clariſſi-
me poteſt oſtendi.

49. DEFINITIO XIV.

29. Inſtrumentum lineationis (das Zuleg - oder Zeichen - Inſtru-
ment it. der Zulege-Compaſ) eſt loculamentum aeneum
rectangulum, dioptras D R habens, in quo compaſſus
pendalus, ex annulo ſuo exemtus, horizontali ſitu poni et
firmari poteſt. Linea circuli horarii S M, imponitur
lineae D R, ſuper qua dioptrae (ſeſquidigitum altae, et
circa axem mobiles, ita ut demitti, et eleuari iterum poſ-
ſint) conſiſtunt. Longitudo organi eſt 6 uel 7 latitudo
4 digitorum; diſtinctior eiusdem imago Fig. V. tab. 4. ob oculos ponitur.

49.1.

Fig. 5.

50. SCHOLION I.

30. Vſus eius eſt, ut cluctus, compaſſo penſili inuenti, horizonta-
liter in charta delineari queant, de quo deinceps plura; quo-
niam autem in charta, pro ducendis rectis lineis, officium facit,
commodius erit, ſi baſis ex duriore ligno u. c. hebeno paretur. Aes
enim chartam maculare ſolet.

51. SCHOLION II.

31. Debet igitur ſolicite cum penſili compaſſo componi, ut perfectus
lineae S M Fig. 6. et laterum AE, DR, BC, Fig. 5 obti-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer