46.
CONSECTARIVM.
26. Cum itaque in annulo tranſuerſario, pyxis circa axes
ſuos facile mobilis, et praeterea utraque parte aequa-
liter librata ſit, ſeruabit ea ſemper ſitum horizonti parallelum,
etiamſi compaſſus ex funiculo obliquo inclinatoque ad hori-
zontalem pendeat: Quam uirtutem huius inſtrumenti non
poſtremam eſſe, ex pragmatia, cui applicatur, uberius
mtelligetur.
47.
SCHOLION I.
27. Vtar, lectoris uenia, uocabulo compaſſi nouo, quia inſtrumentum
ipſum nouum eſt, ueteribus, quantum conſtat, ignoratum,
alias potuiſſem amuſſium cum
Vitrvvio
uocare, cuius beneficio
plagarum mundi ſitus inueſtigabatur. Nec ineptum eſſet nomen
uorſoriae uel uerſoriae, quod legitur in
Plavti
Mercatore
Act. 5 Scen. 2. v. 34. inquit etiam, huc ſecundus uentus eſt, cape
modo uorſoriam. Siquidem ibi inſtrumentum nauticum, temo-
nem ſcilicet aut funiculum, cuius beneficio nauis uelumue ſecundum
auram uertebatur, ſigniſicari, uix uidetur dubitandum. Sed diſpa-
rilis tamen magneticae acus utilitas eſt, quapropter nouum notiſſi-
mumque nomen merito retinetur.
Agricola
ſub finem operis
de re metall. compaſſum uocat inſtrumentum metallicum, ſignificans
mundi partis. Quae appellatio et longa nimis eſt, et diſcrimina compaſſi
penſilis et iacentis non indicat. Et forſan compaſſi penſilis inuen-
tum aetate
Agricolae
poſterius eſt. Siquidem libro 5. p. 104. ſq. ubi menſorum organa deſcribit, tantum praeter libram, pyxidis
magneticae iacentis facit mentionem. Qua in opinione, poſtquam
Reinholdi
librum euolui, in quo compaſſus quoque tantum iacens
laudatur, magis magisqne confirmor. (§. 4.)
48.
SCHOLION II.
28. Spectat hoc inſtrumentum ad commode inueniendum fodinarum
ſitum, et directionem ad plagas mundi. Inprimis uero nobis
hic explicandum uenit, quam ob cauſam contraria ratione plagas
occidentis et orientis finitores ſcribant: Scilicet, ſuſpenditur compaſ-