Volltext: Trigault, Nicolas: Regni Chinensis descriptio

DE REG. CHINÆ. quamque ita rejiciunt, ut regiis
examinatoribus duplum offerant
ejus numeri, ad quem excreſcere
Licentiatorum numerus poteſt. Ita
ſi centum & quinquaginta renun-
ciari oportebit, ſcriptiones trecen-
tȩ ſeponuntur, & ad Regiorum ex-
aminatorum ſtationem poſtremo
ſcrutinio excutiendæ tranſmittun-
tur; è quibus optimas quaſque,
quantum pro numero Licentiato-
rum ſatis, ſegregant. Ex eo inde
numero primas, ſecundas, & tertias
deligunt, & in ordinem accurate
componunt. His peractis, omnes ſi-
mul examinatores, tranſumpta cũ
autographis, appoſitis numeris, a-
gnita conferũt, & auctoris in auto-
grapho nomen legunt. Hȩc nomi-
na cubitalibus literis deſcripta, in
ingenti tabula exponũt, octava fe-
re luna exeunte, magno Magiſtra-
tuum concurſu, applauſuq; eorum,
qui Licentiatos renũciatos vel ſan-
guine, vel neceſſitudine cõtingunt.

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer