Full text: Trigault, Nicolas: Regni Chinensis descriptio

DE REG. CHINAE. videatur. Nanquinenſium Mathe-
maticorum area, in edito colle in-
tra urbem eminet, & Mathemati-
corum inſtrumentorum moles,
Pequinenſium ſuperat elegantiam,
quia eo tempore in ea urbe Reges
commorabantur.

Pequinenſium Aſtrologorum
jus eſt, in ſolis ac lunæ defectioni-
bus, toto regno, prædicendis, & lege lata, Magiſtratus ſimulachro-
rumque Miniſtri, ubique jubentur
certum in locum cogi, officiorum
ſuorum cultu inſignes, & planetæ
laboranti ſubvenire, quod æreis
cymbalis ad numerum pulſatis, & ſæpe flexis poplitibus ſe facere ar-
bitrantur, toto eo tempore, quo
planetas illos deficiendo laborare
credunt. Audio vereri eos, ne à
ſerpente, neſcio quo, per id tem-
pus ſorbeantur.

Artis medicæ præcepta non pa-
rum à noſtratibus diſcrepant; ve-
rũ non aliter ac noſtri venæ pulſum

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer