Full text: Trigault, Nicolas: Regni Chinensis descriptio

Non Philoſophiæ ſolum Ethicȩ,
ſed Aſtrologiæ quoque, ac multa-
rum diſciplinarum Mathematica-
rum nõ mediocrem ſunt notitiam
aſſecuti. In Arithmetica tamen ac
Geometria feliciores aliquando
extitere: ſed hæc etiam omnia vel
conſequuti, vel etiam tradidere
perturbate. Conſtellationes ipſi
diuerſo à noſtris modo partiuntur. Et in ſtellarum numero ſupraeas,
de quibus Aſtrologi noſtri memi-
nerunt, quadringentas addidere, in
numerum enim tenuiores quaſ-
dam vocant, quæ non ſemper ap-
parent. Verum hi Aſtrologi nihil
admodum de cœleſtibus phæno-
menis ad rationis calculos revo-
candis adlaborant. Magnam par-
tem in prædicendis Eclipſium mo-
mentis, & Planetarum ac ſtellarum
motibus occupantur. Sed hæc et-
iam omnia mille ſcatent erroribus. Denique omnem fere ſuam de ſi-
deribus cognoſcendis ſcientiam, in

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer